Biblia Sacra Vulgata
Epistola B. Pauli Apostoli ad Timotheum Prima
|
Capitulum 2
|
1 2 3 4 5 6
1
Obsecro igitur primum omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones, pro omnibus hominibus:
2
pro regibus, et omnibus qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate, et castitate:
3
hoc enim bonum est, et acceptum coram Salvatore nostro Deo,
4
qui omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire.
5
Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum homo Christus Jesus:
6
qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibus, testimonium temporibus suis:
7
in quo positus sum ego prædicator, et Apostolus (veritatem dico, non mentior) doctor gentium in fide, et veritate.
8
Volo ergo viros orare in omni loco, levantes puras manus sine ira et disceptatione.
9
Similiter et mulieres in habitu ornato, cum verecundia et sobrietate ornantes se, et non in tortis crinibus, aut auro, aut margaritas, vel veste pretiosa:
10
sed quod decet mulieres, promittentes pietatem per opera bona.
11
Mulier in silentio discat cum omni subjectione.
12
Docere autem mulieri non permitto, neque dominari in virum: sed esse in silentio.
13
Adam enim primus formatus est: deinde Heva:
14
et Adam non est seductus: mulier autem seducta in prævaricatione fuit.
15
Salvabitur autem per filiorum generationem, si permanserit in fide, et dilectione, et sanctificatione cum sobrietate.