Biblia Sacra Vulgata
				Liber Secundus Paralipomenon 
				
					|
					
				
			Capitulum 27
					|
				1
						Viginti quinque annorum erat Joatham cum regnare cœpisset, et sedecim annis regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Jerusa filia Sadoc.
					2
						Fecitque quod rectum erat coram Domino, juxta omnia quæ fecerat Ozias pater suus, excepto quod non est ingressus templum Domini: et adhuc populus delinquebat.
					3
						Ipse ædificavit portam domus Domini excelsam, et in muro Ophel multa construxit.
					4
						Urbes quoque ædificavit in montibus Juda, et in saltibus castella et turres.
					5
						Ipse pugnavit contra regem filiorum Ammon, et vicit eos, dederuntque ei filii Ammon in tempore illo centum talenta argenti, et decem millia coros tritici, ac totidem coros hordei: hæc ei præbuerunt filii Ammon in anno secundo et tertio.
					6
						Corroboratusque est Joatham, eo quod direxisset vias suas coram Domino Deo suo.
					7
						Reliqua autem sermonum Joatham, et omnes pugnæ ejus et opera, scripta sunt in libro regum Israël et Juda.
					8
						Viginti quinque annorum erat cum regnare cœpisset, et sedecim annis regnavit in Jerusalem.
					9
						Dormivitque Joatham cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David: et regnavit Achaz filius ejus pro eo.
					
