Biblia Sacra Vulgata
Liber Job
|
Capitulum 25
|
1
Respondens autem Baldad Suhites, dixit:
2
Potestas et terror apud eum est,
qui facit concordiam in sublimibus suis.
3
Numquid est numerus militum ejus?
et super quem non surget lumen illius?
4
Numquid justificari potest homo comparatus Deo?
aut apparere mundus natus de muliere?
5
Ecce luna etiam non splendet,
et stellæ non sunt mundæ in conspectu ejus:
6
quanto magis homo putredo,
et filius hominis vermis?