1
						Loquente Ephraim, horror invasit Israël;
et deliquit in Baal, et mortuus est.
					et deliquit in Baal, et mortuus est.
2
						Et nunc addiderunt ad peccandum;
feceruntque sibi conflatile de argento suo
quasi similitudinem idolorum:
factura artificum totum est:
his ipsi dicunt: Immolate homines, vitulos adorantes.
					feceruntque sibi conflatile de argento suo
quasi similitudinem idolorum:
factura artificum totum est:
his ipsi dicunt: Immolate homines, vitulos adorantes.
3
						Idcirco erunt quasi nubes matutina,
et sicut ros matutinus præteriens;
sicut pulvis turbine raptus ex area,
et sicut fumus de fumario.
					et sicut ros matutinus præteriens;
sicut pulvis turbine raptus ex area,
et sicut fumus de fumario.
4
						Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti;
et Deum absque me nescies,
et salvator non est præter me.
					et Deum absque me nescies,
et salvator non est præter me.
5
						Ego cognovi te in deserto,
in terra solitudinis.
					in terra solitudinis.
6
						Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt;
et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.
					et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.
7
						Et ego ero eis quasi leæna,
sicut pardus in via Assyriorum.
					sicut pardus in via Assyriorum.
8
						Occurram eis quasi ursa raptis catulis,
et dirumpam interiora jecoris eorum,
et consumam eos ibi quasi leo:
bestia agri scindet eos.
					et dirumpam interiora jecoris eorum,
et consumam eos ibi quasi leo:
bestia agri scindet eos.
9
						Perditio tua, Israël: tantummodo in me auxilium tuum.
					10
						Ubi est rex tuus?
maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis;
et judices tui, de quibus dixisti:
Da mihi regem et principes.
					maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis;
et judices tui, de quibus dixisti:
Da mihi regem et principes.
11
						Dabo tibi regem in furore meo,
et auferam in indignatione mea.
					et auferam in indignatione mea.
12
						Colligata est iniquitas Ephraim;
absconditum peccatum ejus.
					absconditum peccatum ejus.
13
						Dolores parturientis venient ei:
ipse filius non sapiens:
nunc enim non stabit in contritione filiorum.
					ipse filius non sapiens:
nunc enim non stabit in contritione filiorum.
14
						De manu mortis liberabo eos;
de morte redimam eos.
Ero mors tua, o mors!
morsus tuus ero, inferne!
consolatio abscondita est ab oculis meis.
					de morte redimam eos.
Ero mors tua, o mors!
morsus tuus ero, inferne!
consolatio abscondita est ab oculis meis.
15
						Quia ipse inter fratres dividet:
adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem,
et siccabit venas ejus,
et desolabit fontem ejus:
et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.
					adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem,
et siccabit venas ejus,
et desolabit fontem ejus:
et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

