Biblia Sacra Vulgata
Prophetia Baruch
|
Capitulum 5
|
1 2 3 4 5 6
1
Exue te, Jerusalem, stola luctus et vexationis tuæ,
et indue te decore, et honore ejus,
quæ a Deo tibi est, sempiternæ gloriæ.
2
Circumdabit te Deus diploide justitiæ,
et imponet mitram capiti honoris æterni.
3
Deus enim ostendet splendorem suum in te,
omni qui sub cælo est.
4
Nominabitur enim tibi nomen tuum a Deo in sempiternum:
pax justitiæ, et honor pietatis.
5
Exsurge, Jerusalem, et sta in excelso:
et circumspice ad orientem,
et vide collectos filios tuos ab oriente sole usque ad occidentem,
in verbo Sancti,
gaudentes Dei memoria.
6
Exierunt enim abs te pedibus ducti ab inimicis:
adducet autem illos Dominus ad te portatos in honore
sicut filios regni:
7
constituit enim Deus
humiliare omnem montem excelsum et rupes perennes,
et convalles replere in æqualitatem terræ,
ut ambulet Israël diligenter in honorem Dei.
8
Obumbraverunt autem et silvæ,
et omne lignum suavitatis Israël
ex mandato Dei.
9
Adducet enim Deus Israël cum jucunditate in lumine majestatis suæ,
cum misericordia et justitia quæ est ex ipso.