Biblia Sacra Vulgata
Canticum Canticorum Salomonis
|
Capitulum 1
|
1 2 3 4 5 6 7 8
1
Sponsa Osculetur me osculo oris sui;
quia meliora sunt ubera tua vino,
2
Chorus adolescentularum fragrantia unguentis optimis.
Oleum effusum nomen tuum;
ideo adolescentulæ dilexerunt te.
3
Sponsa Trahe me, post te curremus
in odorem unguentorum tuorum.
Introduxit me rex in cellaria sua;
exsultabimus et lætabimur in te,
memores uberum tuorum super vinum.
Recti diligunt te.
4
Sponsa Nigra sum, sed formosa, filiæ Jerusalem,
sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salomonis.
5
Nolite me considerare quod fusca sim,
quia decoloravit me sol.
Filii matris meæ pugnaverunt contra me;
posuerunt me custodem in vineis:
vineam meam non custodivi.
6
Indica mihi, quem diligit anima mea, ubi pascas,
ubi cubes in meridie,
ne vagari incipiam post greges sodalium tuorum.
7
Sponsus Si ignoras te, o pulcherrima inter mulieres,
egredere, et abi post vestigia gregum,
et pasce hædos tuos juxta tabernacula pastorum.
8
Equitatui meo in curribus Pharaonis
assimilavi te, amica mea.
9
Pulchræ sunt genæ tuæ sicut turturis;
collum tuum sicut monilia.
10
Murenulas aureas faciemus tibi,
vermiculatas argento.
11
Sponsa Dum esset rex in accubitu suo,
nardus mea dedit odorem suum.
12
Fasciculus myrrhæ dilectus meus mihi;
inter ubera mea commorabitur.
13
Botrus cypri dilectus meus mihi
in vineis Engaddi.
14
Sponsus Ecce tu pulchra es, amica mea! ecce tu pulchra es!
Oculi tui columbarum.
15
Sponsa Ecce tu pulcher es, dilecte mi, et decorus!
Lectulus noster floridus.
16
Tigna domorum nostrarum cedrina,
laquearia nostra cypressina.