Biblia Sacra Vulgata
Liber Deuteronomii
|
Capitulum 27
|
1
Præcepit autem Moyses et seniores Israël populo, dicentes: Custodite omne mandatum quod præcipio vobis hodie.
2
Cumque transieritis Jordanem in terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, eriges ingentes lapides, et calce lævigabis eos,
3
ut possis in eis scribere omnia verba legis hujus, Jordane transmisso: ut introëas terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, terram lacte et melle manantem, sicut juravit patribus tuis.
4
Quando ergo transieritis Jordanem, erigite lapides, quos ego hodie præcipio vobis in monte Hebal, et lævigabis eos calce:
5
et ædificabis ibi altare Domino Deo tuo de lapidibus, quos ferrum non tetigit,
6
et de saxis informibus et impolitis: et offeres super eo holocausta Domino Deo tuo,
7
et immolabis hostias pacificas, comedesque ibi, et epulaberis coram Domino Deo tuo.
8
Et scribes super lapides omnia verba legis hujus plane et lucide.
9
Dixeruntque Moyses et sacerdotes Levitici generis ad omnem Israëlem: Attende, et audi, Israël: hodie factus es populus Domini Dei tui:
10
audies vocem ejus, et facies mandata atque justitias, quas ego præcipio tibi.
11
Præcepitque Moyses populo in die illo, dicens:
12
Hi stabunt ad benedicendum populo super montem Garizim, Jordane transmisso: Simeon, Levi, Judas, Issachar, Joseph, et Benjamin.
13
Et e regione isti stabunt ad maledicendum in monte Hebal: Ruben, Gad, et Aser, et Zabulon, Dan, et Nephthali.
14
Et pronuntiabunt Levitæ, dicentque ad omnes viros Israël excelsa voce:
15
Maledictus homo qui facit sculptile et conflatile, abominationem Domini, opus manuum artificum, ponetque illud in abscondito: et respondebit omnis populus, et dicet: Amen.
16
Maledictus qui non honorat patrem suum, et matrem: et dicet omnis populus: Amen.
17
Maledictus qui transfert terminos proximi sui: et dicet omnis populus: Amen.
18
Maledictus qui errare facit cæcum in itinere: et dicet omnis populus: Amen.
19
Maledictus qui pervertit judicium advenæ, pupilli et viduæ: et dicet omnis populus: Amen.
20
Maledictus qui dormit cum uxore patris sui, et revelat operimentum lectuli ejus: et dicet omnis populus: Amen.
21
Maledictus qui dormit cum omni jumento: et dicet omnis populus: Amen.
22
Maledictus qui dormit cum sorore sua, filia patris sui, vel matris suæ: et dicet omnis populus: Amen.
23
Maledictus qui dormit cum socru sua: et dicet omnis populus: Amen.
24
Maledictus qui clam percusserit proximum suum: et dicet omnis populus: Amen.
25
Maledictus qui accipit munera, ut percutiat animam sanguinis innocentis: et dicet omnis populus: Amen.
26
Maledictus qui non permanet in sermonibus legis hujus, nec eos opere perficit: et dicet omnis populus: Amen.