Biblia Sacra Vulgata
Prophetia Ezechielis
|
Capitulum 15
|
1
Et factus est sermo Domini ad me, dicens:
2
Fili hominis, quid fiet de ligno vitis,
ex omnibus lignis nemorum
quæ sunt inter ligna silvarum?
3
numquid tolletur de ea lignum ut fiat opus,
aut fabricabitur de ea paxillus
ut dependeat in eo quodcumque vas?
4
Ecce igni datum est in escam:
utramque partem ejus consumpsit ignis,
et medietas ejus redacta est in favillam:
numquid utile erit ad opus?
5
Etiam cum esset integrum,
non erat aptum ad opus:
quanto magis cum illud ignis devoraverit et combusserit,
nihil ex eo fiet operis?
6
Propterea hæc dicit Dominus Deus:
Quomodo lignum vitis inter ligna silvarum,
quod dedi igni ad devorandum,
sic tradam habitatores Jerusalem.
7
Et ponam faciem meam in eos:
de igne egredientur,
et ignis consumet eos:
et scietis quia ego Dominus,
cum posuero faciem meam in eos,
8
et dedero terram inviam et desolatam,
eo quod prævaricatores extiterint,
dicit Dominus Deus.