Biblia Sacra Vulgata
Prophetia Isaiæ
|
Capitulum 62
|
1
Propter Sion non tacebo,
et propter Jerusalem non quiescam,
donec egrediatur ut splendor justus ejus,
et salvator ejus ut lampas accendatur.
2
Et videbunt gentes justum tuum,
et cuncti reges inclytum tuum;
et vocabitur tibi nomen novum,
quod os Domini nominabit.
3
Et eris corona gloriæ in manu Domini,
et diadema regni in manu Dei tui.
4
Non vocaberis ultra Derelicta,
et terra tua non vocabitur amplius Desolata;
sed vocaberis, Voluntas mea in ea,
et terra tua Inhabitata,
quia complacuit Domino in te,
et terra tua inhabitabitur.
5
Habitabit enim juvenis cum virgine,
et habitabunt in te filii tui;
et gaudebit sponsus super sponsam,
et gaudebit super te Deus tuus.
6
Super muros tuos, Jerusalem, constitui custodes;
tota die et tota nocte
in perpetuum non tacebunt.
Qui reminiscimini Domini, ne taceatis,
7
et ne detis silentium ei,
donec stabiliat et donec ponat Jerusalem
laudem in terra.
8
Juravit Dominus in dextera sua,
et in brachio fortitudinis suæ:
Si dedero triticum tuum ultra
cibum inimicis tuis;
et si biberint filii alieni vinum tuum
in quo laborasti.
9
Quia qui congregant illud, comedent,
et laudabunt Dominum;
et qui comportant illud, bibent
in atriis sanctis meis.
10
Transite, transite per portas,
præparate viam populo:
planum facite iter, eligite lapides,
et elevate signum ad populos.
11
Ecce Dominus auditum fecit
in extremis terræ:
Dicite filiæ Sion:
Ecce Salvator tuus venit;
ecce merces ejus cum eo,
et opus ejus coram illo.
12
Et vocabunt eos, Populus sanctus,
redempti a Domino;
tu autem vocaberis, Quæsita civitas,
et non Derelicta.