Biblia Sacra Vulgata
Liber Job
|
Capitulum 23
|
1
Respondens autem Job, ait:
2
Nunc quoque in amaritudine est sermo meus,
et manus plagæ meæ aggravata est super gemitum meum.
3
Quis mihi tribuat ut cognoscam et inveniam illum,
et veniam usque ad solium ejus?
4
Ponam coram eo judicium,
et os meum replebo increpationibus:
5
ut sciam verba quæ mihi respondeat,
et intelligam quid loquatur mihi.
6
Nolo multa fortitudine contendat mecum,
nec magnitudinis suæ mole me premat.
7
Proponat æquitatem contra me,
et perveniat ad victoriam judicium meum.
8
Si ad orientem iero, non apparet;
si ad occidentem, non intelligam eum.
9
Si ad sinistram, quid agam? non apprehendam eum;
si me vertam ad dexteram, non videbo illum.
10
Ipse vero scit viam meam,
et probavit me quasi aurum quod per ignem transit.
11
Vestigia ejus secutus est pes meus:
viam ejus custodivi, et non declinavi ex ea.
12
A mandatis labiorum ejus non recessi,
et in sinu meo abscondi verba oris ejus.
13
Ipse enim solus est, et nemo avertere potest cogitationem ejus:
et anima ejus quodcumque voluit, hoc fecit.
14
Cum expleverit in me voluntatem suam,
et alia multa similia præsto sunt ei.
15
Et idcirco a facie ejus turbatus sum,
et considerans eum, timore sollicitor.
16
Deus mollivit cor meum,
et Omnipotens conturbavit me.
17
Non enim perii propter imminentes tenebras,
nec faciem meam operuit caligo.