Biblia Sacra Vulgata
Liber Numeri
|
Capitulum 17
|
1
Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens:
2
Loquere ad filios Israël, et accipe ab eis virgas singulas per cognationes suas, a cunctis principibus tribuum, virgas duodecim, et uniuscujusque nomen superscribes virgæ suæ.
3
Nomen autem Aaron erit in tribu Levi, et una virga cunctas seorsum familias continebit:
4
ponesque eas in tabernaculo fœderis coram testimonio, ubi loquar ad te.
5
Quem ex his elegero, germinabit virga ejus: et cohibebo a me querimonias filiorum Israël, quibus contra vos murmurant.
6
Locutusque est Moyses ad filios Israël: et dederunt ei omnes principes virgas per singulas tribus: fueruntque virgæ duodecim absque virga Aaron.
7
Quas cum posuisset Moyses coram Domino in tabernaculo testimonii,
8
sequenti die regressus invenit germinasse virgam Aaron in domo Levi: et turgentibus gemmis eruperant flores, qui, foliis dilatatis, in amygdalas deformati sunt.
9
Protulit ergo Moyses omnes virgas de conspectu Domini ad cunctos filios Israël: videruntque, et receperunt singuli virgas suas.
10
Dixitque Dominus ad Moysen: Refer virgam Aaron in tabernaculum testimonii, ut servetur ibi in signum rebellium filiorum Israël, et quiescant querelæ eorum a me, ne moriantur.
11
Fecitque Moyses sicut præceperat Dominus.
12
Dixerunt autem filii Israël ad Moysen: Ecce consumpti sumus, omnes perivimus.
13
Quicumque accedit ad tabernaculum Domini, moritur. Num usque ad internecionem cuncti delendi sumus?