Biblia Sacra Vulgata
Prophetia Osee
|
Capitulum 6
|
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14
1
In tribulatione sua mane consurgent ad me:
Venite, et revertamur ad Dominum,
2
quia ipse cepit, et sanabit nos;
percutiet, et curabit nos.
3
Vivificabit nos post duos dies;
in die tertia suscitabit nos,
et vivemus in conspectu ejus.
Sciemus, sequemurque ut cognoscamus Dominum:
quasi diluculum præparatus est egressus ejus,
et veniet quasi imber nobis temporaneus et serotinus terræ.
4
Quid faciam tibi, Ephraim?
quid faciam tibi, Juda?
misericordia vestra quasi nubes matutina,
et quasi ros mane pertransiens.
5
Propter hoc dolavi in prophetis;
occidi eos in verbis oris mei:
et judicia tua quasi lux egredientur.
6
Quia misericordiam volui, et non sacrificium;
et scientiam Dei plus quam holocausta.
7
Ipsi autem sicut Adam transgressi sunt pactum:
ibi prævaricati sunt in me.
8
Galaad civitas operantium idolum,
supplantata sanguine.
9
Et quasi fauces virorum latronum,
particeps sacerdotum, in via interficientium pergentes de Sichem:
quia scelus operati sunt.
10
In domo Israël vidi horrendum:
ibi fornicationes Ephraim,
contaminatus est Israël.
11
Sed et Juda, pone messem tibi,
cum convertero captivitatem populi mei.