Biblia Sacra Vulgata
Liber Sapientiæ
|
Capitulum 16
|
1
Propter hæc et per his similia passi sunt digne tormenta,
et per multitudinem bestiarum exterminati sunt.
et per multitudinem bestiarum exterminati sunt.
2
Pro quibus tormentis bene disposuisti populum tuum,
quibus dedisti concupiscentiam delectamenti sui novum saporem,
escam parans eis ortygometram:
quibus dedisti concupiscentiam delectamenti sui novum saporem,
escam parans eis ortygometram:
3
ut illi quidem, concupiscentes escam
propter ea quæ illis ostensa et missa sunt,
etiam a necessaria concupiscentia averterentur.
Hi autem in brevi inopes facti, novam gustaverunt escam.
propter ea quæ illis ostensa et missa sunt,
etiam a necessaria concupiscentia averterentur.
Hi autem in brevi inopes facti, novam gustaverunt escam.
4
Oportebat enim illis sine excusatione quidem
supervenire interitum exercentibus tyrannidem;
his autem tantum ostendere
quemadmodum inimici eorum exterminabantur.
supervenire interitum exercentibus tyrannidem;
his autem tantum ostendere
quemadmodum inimici eorum exterminabantur.
5
Etenim cum illis supervenit sæva bestiarum ira,
morsibus perversorum colubrorum exterminabantur.
morsibus perversorum colubrorum exterminabantur.
6
Sed non in perpetuum ira tua permansit,
sed ad correptionem in brevi turbati sunt,
signum habentes salutis ad commemorationem mandati legis tuæ.
sed ad correptionem in brevi turbati sunt,
signum habentes salutis ad commemorationem mandati legis tuæ.
7
Qui enim conversus est,
non per hoc quod videbat sanabatur,
sed per te, omnium salvatorem.
non per hoc quod videbat sanabatur,
sed per te, omnium salvatorem.
8
In hoc autem ostendisti inimicis nostris
quia tu es qui liberas ab omni malo.
quia tu es qui liberas ab omni malo.
9
Illos enim locustarum et muscarum occiderunt morsus,
et non est inventa sanitas animæ illorum,
quia digni erant ab hujuscemodi exterminari.
et non est inventa sanitas animæ illorum,
quia digni erant ab hujuscemodi exterminari.
10
Filios autem tuos nec draconum venenatorum vicerunt dentes:
misericordia enim tua adveniens sanabat illos.
misericordia enim tua adveniens sanabat illos.
11
In memoria enim sermonum tuorum examinabantur,
et velociter salvabantur:
ne in altam incidentes oblivionem
non possent tuo uti adjutorio.
et velociter salvabantur:
ne in altam incidentes oblivionem
non possent tuo uti adjutorio.
12
Etenim neque herba, neque malagma sanavit eos:
sed tuus, Domine, sermo, qui sanat omnia.
sed tuus, Domine, sermo, qui sanat omnia.
13
Tu es enim, Domine, qui vitæ et mortis habes potestatem,
et deducis ad portas mortis, et reducis.
et deducis ad portas mortis, et reducis.
14
Homo autem occidit quidem per malitiam;
et cum exierit spiritus, non revertetur,
nec revocabit animam quæ recepta est.
et cum exierit spiritus, non revertetur,
nec revocabit animam quæ recepta est.
15
Sed tuam manum effugere impossibile est.
16
Negantes enim te nosse impii,
per fortitudinem brachii tui flagellati sunt:
novis aquis, et grandinibus,
et pluviis persecutionem passi,
et per ignem consumpti.
per fortitudinem brachii tui flagellati sunt:
novis aquis, et grandinibus,
et pluviis persecutionem passi,
et per ignem consumpti.
17
Quod enim mirabile erat, in aqua, quæ omnia extinguit,
plus ignis valebat:
vindex est enim orbis justorum.
plus ignis valebat:
vindex est enim orbis justorum.
18
Quodam enim tempore mansuetabatur ignis,
ne comburerentur quæ ad impios missa erant animalia,
sed ut ipsi videntes scirent
quoniam Dei judicio patiuntur persecutionem.
ne comburerentur quæ ad impios missa erant animalia,
sed ut ipsi videntes scirent
quoniam Dei judicio patiuntur persecutionem.
19
Et quodam tempore in aqua
supra virtutem ignis exardescebat undique,
ut iniquæ terræ nationem exterminaret.
supra virtutem ignis exardescebat undique,
ut iniquæ terræ nationem exterminaret.
20
Pro quibus angelorum esca nutrivisti populum tuum,
et paratum panem de cælo præstitisti illis sine labore,
omne delectamentum in se habentem,
et omnis saporis suavitatem.
et paratum panem de cælo præstitisti illis sine labore,
omne delectamentum in se habentem,
et omnis saporis suavitatem.
21
Substantia enim tua dulcedinem tuam,
quam in filios habes, ostendebat;
et deserviens uniuscujusque voluntati,
ad quod quisque volebat convertebatur.
quam in filios habes, ostendebat;
et deserviens uniuscujusque voluntati,
ad quod quisque volebat convertebatur.
22
Nix autem et glacies sustinebant vim ignis, et non tabescebant:
ut scirent quoniam fructus inimicorum exterminabat
ignis ardens in grandine et pluvia coruscans;
ut scirent quoniam fructus inimicorum exterminabat
ignis ardens in grandine et pluvia coruscans;
23
hic autem iterum ut nutrirentur justi,
etiam suæ virtutis oblitus est.
etiam suæ virtutis oblitus est.
24
Creatura enim tibi factori deserviens,
exardescit in tormentum adversus injustos,
et lenior fit ad benefaciendum pro his qui in te confidunt.
exardescit in tormentum adversus injustos,
et lenior fit ad benefaciendum pro his qui in te confidunt.
25
Propter hoc et tunc in omnia transfigurata,
omnium nutrici gratiæ tuæ deserviebat,
ad voluntatem eorum qui a te desiderabant:
omnium nutrici gratiæ tuæ deserviebat,
ad voluntatem eorum qui a te desiderabant:
26
ut scirent filii tui quos dilexisti, Domine,
quoniam non nativitatis fructus pascunt homines,
sed sermo tuus hos qui in te crediderint conservat.
quoniam non nativitatis fructus pascunt homines,
sed sermo tuus hos qui in te crediderint conservat.
27
Quod enim ab igne non poterat exterminari,
statim ab exiguo radio solis calefactum tabescebat:
statim ab exiguo radio solis calefactum tabescebat:
28
ut notum omnibus esset
quoniam oportet prævenire solem ad benedictionem tuam,
et ad ortum lucis te adorare.
quoniam oportet prævenire solem ad benedictionem tuam,
et ad ortum lucis te adorare.
29
Ingrati enim spes tamquam hibernalis glacies tabescet,
et disperiet tamquam aqua supervacua.
et disperiet tamquam aqua supervacua.