Biblia Sacra Vulgata
Prophetia Zachariæ
|
Capitulum 3
|
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14
1
Sileat omnis caro a facie Domini,
quia consurrexit de habitaculo sancto suo.
2
Et ostendit mihi Dominus Jesum sacerdotem magnum, stantem coram angelo Domini: et Satan stabat a dextris ejus ut adversaretur ei.
3
Et dixit Dominus ad Satan: Increpet Dominus in te, Satan! et increpet Dominus in te, qui elegit Jerusalem! numquid non iste torris est erutus de igne?
4
Et Jesus erat indutus vestibus sordidis, et stabat ante faciem angeli.
5
Qui respondit, et ait ad eos qui stabant coram se, dicens: Auferte vestimenta sordida ab eo. Et dixit ad eum: Ecce abstuli a te iniquitatem tuam, et indui te mutatoriis.
6
Et dixit: Ponite cidarim mundam super caput ejus. Et posuerunt cidarim mundam super caput ejus, et induerunt eum vestibus: et angelus Domini stabat.
7
Et contestabatur angelus Domini Jesum, dicens:
8
Hæc dicit Dominus exercituum:
Si in viis meis ambulaveris,
et custodiam meam custodieris,
tu quoque judicabis domum meam,
et custodies atria mea,
et dabo tibi ambulantes de his qui nunc hic assistunt.
9
Audi, Jesu sacerdos magne,
tu et amici tui, qui habitant coram te,
quia viri portendentes sunt:
ecce enim ego adducam servum meum Orientem.
10
Quia ecce lapis quem dedi coram Jesu:
super lapidem unum septem oculi sunt:
ecce ego cælabo sculpturam ejus, ait Dominus exercituum,
et auferam iniquitatem terræ illius in die una.