Biblia Sacra Vulgata
Prophetia Zachariæ
|
Capitulum 5
|
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14
1
Et dixit: Isti sunt duo filii olei, qui assistunt Dominatori universæ terræ.
2
Et conversus sum, et levavi oculos meos, et vidi, et ecce volumen volans.
3
Et dixit ad me: Quid tu vides? Et dixi: Ego video volumen volans: longitudo ejus viginti cubitorum, et latitudo ejus decem cubitorum.
4
Et dixit ad me: Hæc est maledictio quæ egreditur super faciem omnis terræ: quia omnis fur, sicut ibi scriptum est, judicabitur, et omnis jurans ex hoc similiter judicabitur.
5
Educam illud, dicit Dominus exercituum: et veniet ad domum furis, et ad domum jurantis in nomine meo mendaciter: et commorabitur in medio domus ejus, et consumet eam, et ligna ejus, et lapides ejus.

6
Et egressus est angelus qui loquebatur in me, et dixit ad me: Leva oculos tuos, et vide quid est hoc quod egreditur.
7
Et dixi: Quidnam est? Et ait: Hæc est amphora egrediens. Et dixit: Hæc est oculus eorum in universa terra.
8
Et ecce talentum plumbi portabatur, et ecce mulier una sedens in medio amphoræ.
9
Et dixit: Hæc est impietas. Et projecit eam in medio amphoræ, et misit massam plumbeam in os ejus.
10
Et levavi oculos meos, et vidi: et ecce duæ mulieres egredientes: et spiritus in alis earum, et habebant alas quasi alas milvi, et levaverunt amphoram inter terram et cælum.
11
Et dixi ad angelum qui loquebatur in me: Quo istæ deferunt amphoram?