Biblia Sacra Vulgata
Prophetia Zachariæ
|
Capitulum 9
|
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14
1
Hæc dicit Dominus exercituum: In diebus illis, in quibus apprehendent decem homines ex omnibus linguis gentium, et apprehendent fimbriam viri Judæi, dicentes: Ibimus vobiscum: audivimus enim quoniam Deus vobiscum est.
2
Onus verbi Domini in terra Hadrach
et Damasci requiei ejus,
quia Domini est oculus hominis et omnium tribuum Israël.
3
Emath quoque in terminis ejus, et Tyrus, et Sidon:
assumpserunt quippe sibi sapientiam valde.
4
Et ædificavit Tyrus munitionem suam,
et coacervavit argentum quasi humum,
et aurum ut lutum platearum.
5
Ecce Dominus possidebit eam:
et percutiet in mari fortitudinem ejus,
et hæc igni devorabitur.
6
Videbit Ascalon, et timebit,
et Gaza, et dolebit nimis,
et Accaron, quoniam confusa est spes ejus:
et peribit rex de Gaza,
et Ascalon non habitabitur.
7
Et sedebit separator in Azoto,
et disperdam superbiam Philisthinorum.
8
Et auferam sanguinem ejus de ore ejus,
et abominationes ejus de medio dentium ejus:
et relinquetur etiam ipse Deo nostro,
et erit quasi dux in Juda,
et Accaron quasi Jebusæus.
9
Et circumdabo domum meam
ex his qui militant mihi euntes et revertentes:
et non transibit super eos ultra exactor,
quia nunc vidi in oculis meis.

10
Exsulta satis, filia Sion;
jubila, filia Jerusalem:
ecce rex tuus veniet tibi justus, et salvator:
ipse pauper, et ascendens super asinam
et super pullum filium asinæ.
11
Et disperdam quadrigam ex Ephraim,
et equum de Jerusalem,
et dissipabitur arcus belli:
et loquetur pacem gentibus,
et potestas ejus a mari usque ad mare,
et a fluminibus usque ad fines terræ.
12
Tu quoque in sanguine testamenti tui
emisisti vinctos tuos de lacu in quo non est aqua.
13
Convertimini ad munitionem, vincti spei:
hodie quoque annuntians duplicia reddam tibi.
14
Quoniam extendi mihi Judam quasi arcum:
implevi Ephraim:
et suscitabo filios tuos, Sion,
super filios tuos, Græcia:
et ponam te quasi gladium fortium.
15
Et Dominus Deus super eos videbitur,
et exibit ut fulgur jaculum ejus:
et Dominus Deus in tuba canet,
et vadet in turbine austri.
16
Dominus exercituum proteget eos:
et devorabunt, et subjicient lapidibus fundæ:
et bibentes inebriabuntur quasi a vino,
et replebuntur ut phialæ,
et quasi cornua altaris.
17
Et salvabit eos Dominus Deus eorum in die illa,
ut gregem populi sui,
quia lapides sancti elevabuntur super terram ejus.