1
Quid enim bonum ejus est,
et quid pulchrum ejus,
nisi frumentum electorum,
et vinum germinans virgines?
et quid pulchrum ejus,
nisi frumentum electorum,
et vinum germinans virgines?
2
Petite a Domino pluviam in tempore serotino,
et Dominus faciet nives:
et pluviam imbris dabit eis,
singulis herbam in agro.
et Dominus faciet nives:
et pluviam imbris dabit eis,
singulis herbam in agro.
3
Quia simulacra locuta sunt inutile,
et divini viderunt mendacium:
et somniatores locuti sunt frustra,
vane consolabantur:
idcirco abducti sunt quasi grex:
affligentur, quia non est eis pastor.
et divini viderunt mendacium:
et somniatores locuti sunt frustra,
vane consolabantur:
idcirco abducti sunt quasi grex:
affligentur, quia non est eis pastor.
4
Super pastores iratus est furor meus,
et super hircos visitabo:
quia visitavit Dominus exercituum gregem suum, domum Juda,
et posuit eos quasi equum gloriæ suæ in bello.
et super hircos visitabo:
quia visitavit Dominus exercituum gregem suum, domum Juda,
et posuit eos quasi equum gloriæ suæ in bello.
5
Ex ipso angulus, ex ipso paxillus,
ex ipso arcus prælii,
ex ipso egredietur omnis exactor simul.
ex ipso arcus prælii,
ex ipso egredietur omnis exactor simul.
6
Et erunt quasi fortes conculcantes lutum viarum in prælio,
et bellabunt, quia Dominus cum eis:
et confundentur ascensores equorum.
et bellabunt, quia Dominus cum eis:
et confundentur ascensores equorum.
7
Et confortabo domum Juda,
et domum Joseph salvabo:
et convertam eos, quia miserebor eorum:
et erunt sicut fuerunt quando non projeceram eos:
ego enim Dominus Deus eorum, et exaudiam eos.
et domum Joseph salvabo:
et convertam eos, quia miserebor eorum:
et erunt sicut fuerunt quando non projeceram eos:
ego enim Dominus Deus eorum, et exaudiam eos.
8
Et erunt quasi fortes Ephraim,
et lætabitur cor eorum quasi a vino:
et filii eorum videbunt, et lætabuntur,
et exsultabit cor eorum in Domino.
et lætabitur cor eorum quasi a vino:
et filii eorum videbunt, et lætabuntur,
et exsultabit cor eorum in Domino.
9
Sibilabo eis, et congregabo illos,
quia redemi eos:
et multiplicabo eos sicut ante fuerant multiplicati.
quia redemi eos:
et multiplicabo eos sicut ante fuerant multiplicati.
10
Et seminabo eos in populis,
et de longe recordabuntur mei:
et vivent cum filiis suis, et revertentur.
et de longe recordabuntur mei:
et vivent cum filiis suis, et revertentur.
11
Et reducam eos de terra Ægypti,
et de Assyriis congregabo eos,
et ad terram Galaad et Libani adducam eos,
et non invenietur eis locus:
et de Assyriis congregabo eos,
et ad terram Galaad et Libani adducam eos,
et non invenietur eis locus:
12
et transibit in maris freto,
et percutiet in mari fluctus,
et confundentur omnia profunda fluminis:
et humiliabitur superbia Assur,
et sceptrum Ægypti recedet.
et percutiet in mari fluctus,
et confundentur omnia profunda fluminis:
et humiliabitur superbia Assur,
et sceptrum Ægypti recedet.