Biblia Sacra Vulgata
Liber Job
|
Capitulum 8
|
1
Respondens autem Baldad Suhites, dixit:
2
Usquequo loqueris talia,
et spiritus multiplex sermones oris tui?
et spiritus multiplex sermones oris tui?
3
Numquid Deus supplantat judicium?
aut Omnipotens subvertit quod justum est?
aut Omnipotens subvertit quod justum est?
4
Etiam si filii tui peccaverunt ei,
et dimisit eos in manu iniquitatis suæ:
et dimisit eos in manu iniquitatis suæ:
5
tu tamen si diluculo consurrexeris ad Deum,
et Omnipotentem fueris deprecatus;
et Omnipotentem fueris deprecatus;
6
si mundus et rectus incesseris:
statim evigilabit ad te,
et pacatum reddet habitaculum justitiæ tuæ,
statim evigilabit ad te,
et pacatum reddet habitaculum justitiæ tuæ,
7
in tantum ut si priora tua fuerint parva,
et novissima tua multiplicentur nimis.
et novissima tua multiplicentur nimis.
8
Interroga enim generationem pristinam,
et diligenter investiga patrum memoriam
et diligenter investiga patrum memoriam
9
(hesterni quippe sumus, et ignoramus,
quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram),
quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram),
10
et ipsi docebunt te, loquentur tibi,
et de corde suo proferent eloquia.
et de corde suo proferent eloquia.
11
Numquid vivere potest scirpus absque humore?
aut crescere carectum sine aqua?
aut crescere carectum sine aqua?
12
Cum adhuc sit in flore, nec carpatur manu,
ante omnes herbas arescit.
ante omnes herbas arescit.
13
Sic viæ omnium qui obliviscuntur Deum,
et spes hypocritæ peribit.
et spes hypocritæ peribit.
14
Non ei placebit vecordia sua,
et sicut tela aranearum fiducia ejus.
et sicut tela aranearum fiducia ejus.
15
Innitetur super domum suam, et non stabit;
fulciet eam, et non consurget.
fulciet eam, et non consurget.
16
Humectus videtur antequam veniat sol,
et in ortu suo germen ejus egredietur.
et in ortu suo germen ejus egredietur.
17
Super acervum petrarum radices ejus densabuntur,
et inter lapides commorabitur.
et inter lapides commorabitur.
18
Si absorbuerit eum de loco suo,
negabit eum, et dicet: Non novi te.
negabit eum, et dicet: Non novi te.
19
Hæc est enim lætitia viæ ejus,
ut rursum de terra alii germinentur.
ut rursum de terra alii germinentur.
20
Deus non projiciet simplicem,
nec porriget manum malignis,
nec porriget manum malignis,
21
donec impleatur risu os tuum,
et labia tua jubilo.
et labia tua jubilo.
22
Qui oderunt te induentur confusione,
et tabernaculum impiorum non subsistet.
et tabernaculum impiorum non subsistet.