Biblia Sacra Vulgata
Liber Ecclesiastes
|
Capitulum 11
|
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12
1
Mitte panem tuum super transeuntes aquas,
quia post tempora multa invenies illum.
2
Da partem septem necnon et octo,
quia ignoras quid futurum sit mali super terram.
3
Si repletæ fuerint nubes,
imbrem super terram effundent.
Si ceciderit lignum ad austrum aut ad aquilonem,
in quocumque loco ceciderit, ibi erit.
4
Qui observat ventum non seminat;
et qui considerat nubes numquam metet.
5
Quomodo ignoras quæ sit via spiritus,
et qua ratione compingantur ossa in ventre prægnantis,
sic nescis opera Dei,
qui fabricator est omnium.
6
Mane semina semen tuum,
et vespere ne cesset manus tua:
quia nescis quid magis oriatur, hoc aut illud;
et si utrumque simul, melius erit.

7
Dulce lumen,
et delectabile est oculis videre solem.
8
Si annis multis vixerit homo,
et in his omnibus lætatus fuerit,
meminisse debet tenebrosi temporis, et dierum multorum,
qui cum venerint, vanitatis arguentur præterita.
9
Lætare ergo, juvenis, in adolescentia tua,
et in bono sit cor tuum in diebus juventutis tuæ:
et ambula in viis cordis tui,
et in intuitu oculorum tuorum,
et scito quod pro omnibus his adducet te Deus in judicium.
10
Aufer iram a corde tuo,
et amove malitiam a carne tua:
adolescentia enim et voluptas vana sunt.