Biblia Sacra Vulgata
Prophetia Ezechielis
|
Capitulum 35
|
1
Et factus est sermo Domini ad me, dicens:
2
Fili hominis, pone faciem tuam adversum montem Seir, et prophetabis de eo, et dices illi:
3
Hæc dicit Dominus Deus:
Ecce ego ad te, mons Seir:
et extendam manum meam super te,
et dabo te desolatum atque desertum.
Ecce ego ad te, mons Seir:
et extendam manum meam super te,
et dabo te desolatum atque desertum.
4
Urbes tuas demoliar,
et tu desertus eris:
et scies quia ego Dominus.
et tu desertus eris:
et scies quia ego Dominus.
5
Eo quod fueris inimicus sempiternus,
et concluseris filios Israël in manus gladii
in tempore afflictionis eorum,
in tempore iniquitatis extremæ:
et concluseris filios Israël in manus gladii
in tempore afflictionis eorum,
in tempore iniquitatis extremæ:
6
propterea vivo ego, dicit Dominus Deus,
quoniam sanguini tradam te,
et sanguis te persequetur:
et cum sanguinem oderis,
sanguis persequetur te.
quoniam sanguini tradam te,
et sanguis te persequetur:
et cum sanguinem oderis,
sanguis persequetur te.
7
Et dabo montem Seir desolatum atque desertum,
et auferam de eo euntem et redeuntem.
et auferam de eo euntem et redeuntem.
8
Et implebo montes ejus occisorum suorum:
in collibus tuis, et in vallibus tuis atque in torrentibus,
interfecti gladio cadent.
in collibus tuis, et in vallibus tuis atque in torrentibus,
interfecti gladio cadent.
9
In solitudines sempiternas tradam te,
et civitates tuæ non habitabuntur:
et scietis quia ego Dominus Deus.
et civitates tuæ non habitabuntur:
et scietis quia ego Dominus Deus.
10
Eo quod dixeris: Duæ gentes et duæ terræ meæ erunt,
et hæreditate possidebo eas,
cum Dominus esset ibi:
et hæreditate possidebo eas,
cum Dominus esset ibi:
11
propterea vivo ego, dicit Dominus Deus,
quia faciam juxta iram tuam, et secundum zelum tuum,
quem fecisti odio habens eos:
et notus efficiar per eos, cum te judicavero.
quia faciam juxta iram tuam, et secundum zelum tuum,
quem fecisti odio habens eos:
et notus efficiar per eos, cum te judicavero.
12
Et scies quia ego Dominus audivi universa opprobria tua
quæ locutus es de montibus Israël, dicens:
Deserti nobis ad devorandum dati sunt.
quæ locutus es de montibus Israël, dicens:
Deserti nobis ad devorandum dati sunt.
13
Et insurrexistis super me ore vestro,
et derogastis adversum me verba vestra:
ego audivi.
et derogastis adversum me verba vestra:
ego audivi.
14
Hæc dicit Dominus Deus:
Lætante universa terra,
in solitudinem te redigam:
Lætante universa terra,
in solitudinem te redigam:
15
sicuti gavisus es super hæreditatem domus Israël
eo quod fuerit dissipata,
sic faciam tibi:
dissipatus eris, mons Seir, et Idumæa omnis:
et scient quia ego Dominus.
eo quod fuerit dissipata,
sic faciam tibi:
dissipatus eris, mons Seir, et Idumæa omnis:
et scient quia ego Dominus.