1
Omnis autem cognatio ejus et omnis generatio ejus in bona vita et in sancta conversatione permansit, ita ut accepti essent tam Deo quam hominibus, et cunctis habitantibus in terra.
2
In mense octavo, in anno secundo Darii regis, factum est verbum Domini ad Zachariam filium Barachiæ filii Addo prophetam, dicens:
3
Iratus est Dominus super patres vestros iracundia.
4
Et dices ad eos:
Hæc dicit Dominus exercituum:
Convertimini ad me, ait Dominus exercituum,
et convertar ad vos, dicit Dominus exercituum.
Hæc dicit Dominus exercituum:
Convertimini ad me, ait Dominus exercituum,
et convertar ad vos, dicit Dominus exercituum.
5
Ne sitis sicut patres vestri,
ad quos clamabant prophetæ priores, dicentes:
Hæc dicit Dominus exercituum:
Convertimini de viis vestris malis,
et de cogitationibus vestris pessimis:
et non audierunt, neque attenderunt ad me,
dicit Dominus.
ad quos clamabant prophetæ priores, dicentes:
Hæc dicit Dominus exercituum:
Convertimini de viis vestris malis,
et de cogitationibus vestris pessimis:
et non audierunt, neque attenderunt ad me,
dicit Dominus.
6
Patres vestri, ubi sunt?
et prophetæ numquid in sempiternum vivent?
et prophetæ numquid in sempiternum vivent?
7
Verumtamen verba mea, et legitima mea,
quæ mandavi servis meis prophetis,
numquid non comprehenderunt patres vestros,
et conversi sunt, et dixerunt:
Sicut cogitavit Dominus exercituum facere nobis
secundum vias nostras, et secundum adinventiones nostras,
fecit nobis?
quæ mandavi servis meis prophetis,
numquid non comprehenderunt patres vestros,
et conversi sunt, et dixerunt:
Sicut cogitavit Dominus exercituum facere nobis
secundum vias nostras, et secundum adinventiones nostras,
fecit nobis?
8
In die vigesima et quarta undecimi mensis Sabath, in anno secundo Darii, factum est verbum Domini ad Zachariam filium Barachiæ filii Addo prophetam, dicens:
9
Vidi per noctem, et ecce vir ascendens super equum rufum, et ipse stabat inter myrteta, quæ erant in profundo, et post eum equi rufi, varii, et albi.
10
Et dixi: Quid sunt isti, domine mi? Et dixit ad me angelus qui loquebatur in me: Ego ostendam tibi quid sint hæc.
11
Et respondit vir qui stabat inter myrteta, et dixit: Isti sunt quos misit Dominus ut perambulent terram.
12
Et responderunt angelo Domini, qui stabat inter myrteta, et dixerunt: Perambulavimus terram, et ecce omnis terra habitatur, et quiescit.
13
Et respondit angelus Domini, et dixit: Domine exercituum, usquequo tu non misereberis Jerusalem, et urbium Juda, quibus iratus es? iste jam septuagesimus annus est.
14
Et respondit Dominus angelo qui loquebatur in me verba bona, verba consolatoria.
15
Et dixit ad me angelus qui loquebatur in me: Clama, dicens:
Hæc dicit Dominus exercituum:
Zelatus sum Jerusalem et Sion zelo magno,
Hæc dicit Dominus exercituum:
Zelatus sum Jerusalem et Sion zelo magno,
16
et ira magna ego irascor super gentes opulentas,
quia ego iratus sum parum,
ipsi vero adjuverunt in malum.
quia ego iratus sum parum,
ipsi vero adjuverunt in malum.
17
Propterea hæc dicit Dominus:
Revertar ad Jerusalem in misericordiis,
et domus mea ædificabitur in ea, ait Dominus exercituum,
et perpendiculum extendetur super Jerusalem.
Revertar ad Jerusalem in misericordiis,
et domus mea ædificabitur in ea, ait Dominus exercituum,
et perpendiculum extendetur super Jerusalem.
18
Adhuc clama, dicens:
Hæc dicit Dominus exercituum:
Adhuc affluent civitates meæ bonis,
et consolabitur adhuc Dominus Sion, et eliget adhuc Jerusalem.
Hæc dicit Dominus exercituum:
Adhuc affluent civitates meæ bonis,
et consolabitur adhuc Dominus Sion, et eliget adhuc Jerusalem.
19
Et levavi oculos meos, et vidi, et ecce quatuor cornua.
20
Et dixi ad angelum qui loquebatur in me: Quid sunt hæc? Et dixit ad me: Hæc sunt cornua quæ ventilaverunt Judam, et Israël, et Jerusalem.
21
Et ostendit mihi Dominus quatuor fabros.