Biblia Sacra Vulgata
Epistola B. Joannis Apostoli Tertia
|
Capitulum 1
|
1
1
Senior Gajo carissimo, quem ego diligo in veritate.
2
Carissime, de omnibus orationem facio prospere te ingredi, et valere sicut prospere agit anima tua.

3
Gavisus sum valde venientibus fratribus, et testimonium perhibentibus veritati tuæ, sicut tu in veritate ambulas.
4
Majorem horum non habeo gratiam, quam ut audiam filios meos in veritate ambulare.
5
Carissime, fideliter facis quidquid operaris in fratres, et hoc in peregrinos,
6
qui testimonium reddiderunt caritati tuæ in conspectu ecclesiæ: quos, benefaciens, deduces digne Deo.
7
Pro nomine enim ejus profecti sunt, nihil accipientes a gentibus.
8
Nos ergo debemus suscipere hujusmodi, ut cooperatores simus veritatis.

9
Scripsissem forsitan ecclesiæ: sed is qui amat primatum gerere in eis, Diotrephes, non recipit nos:
10
propter hoc si venero, commonebo ejus opera, quæ facit, verbis malignis garriens in nos: et quasi non ei ista sufficiant, neque ipse suscipit fratres: et eos qui suscipiunt, prohibet, et de ecclesia ejicit.
11
Carissime, noli imitari malum, sed quod bonum est. Qui benefacit, ex Deo est: qui malefacit, non vidit Deum.

12
Demetrio testimonium redditur ab omnibus, et ab ipsa veritate, sed et nos testimonium perhibemus: et nosti quoniam testimonium nostrum verum est.

13
Multa habui tibi scribere: sed nolui per atramentum et calamum scribere tibi.
14
Spero autem protinus te videre, et os ad os loquemur. Pax tibi. Salutant te amici. Saluta amicos nominatim.