Biblia Sacra Vulgata
Evangelium secundum Marcum
|
Capitulum 1
|
1
Initium Evangelii Jesu Christi, Filii Dei.
2
Sicut scriptum est in Isaia propheta:
Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam,
qui præparabit viam tuam ante te.
Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam,
qui præparabit viam tuam ante te.
3
Vox clamantis in deserto:
Parate viam Domini, rectas facite semitas ejus.
Parate viam Domini, rectas facite semitas ejus.
4
Fuit Joannes in deserto baptizans, et prædicans baptismum pœnitentiæ in remissionem peccatorum.
5
Et egrediebatur ad eum omnis Judææ regio, et Jerosolymitæ universi, et baptizabantur ab illo in Jordanis flumine, confitentes peccata sua.
6
Et erat Joannes vestitus pilis cameli, et zona pellicea circa lumbos ejus, et locustas et mel silvestre edebat.
7
Et prædicabat dicens: Venit fortior me post me, cujus non sum dignus procumbens solvere corrigiam calceamentorum ejus.
8
Ego baptizavi vos aqua, ille vero baptizabit vos Spiritu Sancto.
9
Et factum est: in diebus illis venit Jesus a Nazareth Galilææ: et baptizatus est a Joanne in Jordane.
10
Et statim ascendens de aqua, vidit cælos apertos, et Spiritum tamquam columbam descendentem, et manentem in ipso.
11
Et vox facta est de cælis: Tu es Filius meus dilectus, in te complacui.
12
Et statim Spiritus expulit eum in desertum.
13
Et erat in deserto quadraginta diebus, et quadraginta noctibus: et tentabatur a Satana: eratque cum bestiis, et angeli ministrabant illi.
14
Postquam autem traditus est Joannes, venit Jesus in Galilæam, prædicans Evangelium regni Dei,
15
et dicens: Quoniam impletum est tempus, et appropinquavit regnum Dei: pœnitemini, et credite Evangelio.
16
Et præteriens secus mare Galilææ, vidit Simonem, et Andream fratrem ejus, mittentes retia in mare (erant enim piscatores),
17
et dixit eis Jesus: Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum.
18
Et protinus relictis retibus, secuti sunt eum.
19
Et progressus inde pusillum, vidit Jacobum Zebedæi, et Joannem fratrem ejus, et ipsos componentes retia in navi:
20
et statim vocavit illos. Et relicto patre suo Zebedæo in navi cum mercenariis, secuti sunt eum.
21
Et ingrediuntur Capharnaum: et statim sabbatis ingressus in synagogam, docebat eos.
22
Et stupebant super doctrina ejus: erat enim docens eos quasi potestatem habens, et non sicut scribæ.
23
Et erat in synagoga eorum homo in spiritu immundo: et exclamavit,
24
dicens: Quid nobis et tibi, Jesu Nazarene? venisti perdere nos? scio qui sis, Sanctus Dei.
25
Et comminatus est ei Jesus, dicens: Obmutesce, et exi de homine.
26
Et discerpens eum spiritus immundus, et exclamans voce magna, exiit ab eo.
27
Et mirati sunt omnes, ita ut conquirerent inter se dicentes: Quidnam est hoc? quænam doctrina hæc nova? quia in potestate etiam spiritibus immundis imperat, et obediunt ei.
28
Et processit rumor ejus statim in omnem regionem Galilææ.
29
Et protinus egredientes de synagoga, venerunt in domum Simonis et Andreæ, cum Jacobo et Joanne.
30
Decumbebat autem socrus Simonis febricitans: et statim dicunt ei de illa.
31
Et accedens elevavit eam, apprehensa manu ejus: et continuo dimisit eam febris, et ministrabat eis.
32
Vespere autem facto cum occidisset sol, afferebant ad eum omnes male habentes, et dæmonia habentes:
33
et erat omnis civitas congregata ad januam.
34
Et curavit multos, qui vexabantur variis languoribus, et dæmonia multa ejiciebat, et non sinebat ea loqui, quoniam sciebant eum.
35
Et diluculo valde surgens, egressus abiit in desertum locum, ibique orabat.
36
Et prosecutus est eum Simon, et qui cum illo erant.
37
Et cum invenissent eum, dixerunt ei: Quia omnes quærunt te.
38
Et ait illis: Eamus in proximos vicos, et civitates, ut et ibi prædicem: ad hoc enim veni.
39
Et erat prædicans in synagogis eorum, et in omni Galilæa, et dæmonia ejiciens.
40
Et venit ad eum leprosus deprecans eum: et genu flexo dixit ei: Si vis, potes me mundare.
41
Jesus autem misertus ejus, extendit manum suam: et tangens eum, ait illi: Volo: mundare.
42
Et cum dixisset, statim discessit ab eo lepra, et mundatus est.
43
Et comminatus est ei, statimque ejecit illum,
44
et dicit ei: Vide nemini dixeris: sed vade, ostende te principi sacerdotum, et offer pro emundatione tua, quæ præcepit Moyses in testimonium illis.
45
At ille egressus cœpit prædicare, et diffamare sermonem, ita ut jam non posset manifeste introire in civitatem, sed foris in desertis locis esset, et conveniebant ad eum undique.