Biblia Sacra Vulgata
Prophetia Isaiæ
|
Capitulum 10
|
1
Væ qui condunt leges iniquas,
et scribentes injustitiam scripserunt,
2
ut opprimerent in judicio pauperes,
et vim facerent causæ humilium populi mei;
ut essent viduæ præda eorum,
et pupillos diriperent.
3
Quid facietis in die visitationis,
et calamitatis de longe venientis?
ad cujus confugietis auxilium?
et ubi derelinquetis gloriam vestram,
4
ne incurvemini sub vinculo,
et cum interfectis cadatis?
Super omnibus his non est aversus furor ejus,
sed adhuc manus ejus extenta.

5
Væ Assur! virga furoris mei et baculus ipse est;
in manu eorum indignatio mea.
6
Ad gentem fallacem mittam eum,
et contra populum furoris mei mandabo illi,
ut auferat spolia, et diripiat prædam,
et ponat illum in conculcationem quasi lutum platearum.
7
Ipse autem non sic arbitrabitur,
et cor ejus non ita existimabit;
sed ad conterendum erit cor ejus,
et ad internecionem gentium non paucarum.
8
Dicet enim:
9
Numquid non principes mei simul reges sunt?
numquid non ut Charcamis, sic Calano?
et ut Arphad, sic Emath?
numquid non ut Damascus, sic Samaria?
10
Quomodo invenit manus mea regna idoli,
sic et simulacra eorum de Jerusalem et de Samaria.
11
Numquid non sicut feci Samariæ et idolis ejus,
sic faciam Jerusalem et simulacris ejus?
12
Et erit, cum impleverit Dominus
cuncta opera sua
in monte Sion et in Jerusalem,
visitabo super fructum magnifici cordis regis Assur,
et super gloriam altitudinis oculorum ejus.
13
Dixit enim: In fortitudine manus meæ feci,
et in sapientia mea intellexi;
et abstuli terminos populorum,
et principes eorum deprædatus sum,
et detraxi quasi potens in sublimi residentes.
14
Et invenit quasi nidum manus mea
fortitudinem populorum;
et sicut colliguntur ova quæ derelicta sunt,
sic universam terram ego congregavi;
et non fuit qui moveret pennam,
et aperiret os, et ganniret.
15
Numquid gloriabitur securis contra eum qui secat in ea?
aut exaltabitur serra contra eum a quo trahitur?
Quomodo si elevetur virga contra elevantem se,
et exaltetur baculus, qui utique lignum est.
16
Propter hoc mittet Dominator, Dominus exercituum,
in pinguibus ejus tenuitatem;
et subtus gloriam ejus succensa ardebit
quasi combustio ignis.
17
Et erit lumen Israël in igne,
et Sanctus ejus in flamma;
et succendetur, et devorabitur
spina ejus et vepres in die una.
18
Et gloria saltus ejus, et carmeli ejus,
ab anima usque ad carnem consumetur;
et erit terrore profugus.
19
Et reliquiæ ligni saltus ejus præ paucitate numerabuntur,
et puer scribet eos.

20
Et erit in die illa:
non adjiciet residuum Israël,
et hi qui fugerint de domo Jacob,
inniti super eo qui percutit eos;
sed innitetur super Dominum,
Sanctum Israël, in veritate.
21
Reliquiæ convertentur; reliquiæ, inquam, Jacob
ad Deum fortem.
22
Si enim fuerit populus tuus, Israël, quasi arena maris,
reliquiæ convertentur ex eo;
consummatio abbreviata
inundabit justitiam.
23
Consummationem enim et abbreviationem
Dominus Deus exercituum faciet in medio omnis terræ.
24
Propter hoc, hæc dicit Dominus Deus exercituum:
Noli timere, populus meus,
habitator Sion, ab Assur:
in virga percutiet te,
et baculum suum levabit super te,
in via Ægypti.
25
Adhuc enim paululum modicumque,
et consummabitur indignatio
et furor meus super scelus eorum.
26
Et suscitabit super eum Dominus exercituum flagellum,
juxta plagam Madian in petra Oreb:
et virgam suam super mare,
et levabit eam in via Ægypti.
27
Et erit in die illa:
auferetur onus ejus de humero tuo
et jugum ejus de collo tuo,
et computrescet jugum a facie olei.

28
Veniet in Ajath, transibit in Magron,
apud Machmas commendabit vasa sua.
29
Transierunt cursim,
Gaba sedes nostra;
obstupuit Rama,
Gabaath Saulis fugit.
30
Hinni voce tua, filia Gallim,
attende Laisa, paupercula Anathoth.
31
Migravit Medemena;
habitatores Gabim, confortamini.
32
Adhuc dies est ut in Nobe stetur;
agitabit manum suam super montem filiæ Sion,
collem Jerusalem.
33
Ecce Dominator, Dominus exercituum,
confringet lagunculam in terrore;
et excelsi statura succidentur,
et sublimes humiliabuntur.
34
Et subvertentur condensa saltus ferro;
et Libanus cum excelsis cadet.