Biblia Sacra Vulgata
Prophetia Isaiæ
|
Capitulum 18
|
1
Væ terræ cymbalo alarum,
quæ est trans flumina Æthiopiæ,
2
qui mittit in mare legatos,
et in vasis papyri super aquas.
Ite, angeli veloces,
ad gentem convulsam et dilaceratam;
ad populum terribilem, post quem non est alius;
ad gentem exspectantem et conculcatam,
cujus diripuerunt flumina terram ejus.
3
Omnes habitatores orbis, qui moramini in terra, cum elevatum fuerit signum in montibus, videbitis,
et clangorem tubæ audietis.
4
Quia hæc dicit Dominus ad me:
Quiescam et considerabo in loco meo,
sicut meridiana lux clara est,
et sicut nubes roris in die messis.
5
Ante messem enim totus effloruit,
et immatura perfectio germinabit;
et præcidentur ramusculi ejus falcibus,
et quæ derelicta fuerint abscindentur et excutientur.
6
Et relinquentur simul avibus montium
et bestiis terræ;
et æstate perpetua erunt super eum volucres,
et omnes bestiæ terræ super illum hiemabunt.
7
In tempore illo deferetur munus Domino exercituum
a populo divulso et dilacerato,
a populo terribili, post quem non fuit alius;
a gente exspectante, exspectante et conculcata,
cujus diripuerunt flumina terram ejus;
ad locum nominis Domini exercituum, montem Sion.