Biblia Sacra Vulgata
Prophetia Isaiæ
|
Capitulum 16
|
1
Emitte agnum, Domine, dominatorem terræ,
de petra deserti
ad montem filiæ Sion.
2
Et erit: sicut avis fugiens,
et pulli de nido avolantes,
sic erunt filiæ Moab
in transcensu Arnon.
3
Ini consilium,
coge concilium;
pone quasi noctem umbram tuam
in meridie;
absconde fugientes, et vagos ne prodas.
4
Habitabunt apud te profugi mei;
Moab, esto latibulum eorum a facie vastatoris:
finitus est enim pulvis, consummatus est miser,
defecit qui conculcabat terram.
5
Et præparabitur in misericordia solium,
et sedebit super illud in veritate
in tabernaculo David,
judicans et quærens judicium,
et velociter reddens quod justum est.
6
Audivimus superbiam Moab:
superbus est valde;
superbia ejus, et arrogantia ejus, et indignatio ejus
plus quam fortitudo ejus.
7
Idcirco ululabit Moab ad Moab;
universus ululabit:
his qui lætantur super muros cocti lateris,
loquimini plagas suas.
8
Quoniam suburbana Hesebon deserta sunt,
et vineam Sabama
domini gentium exciderunt:
flagella ejus usque ad Jazer pervenerunt,
erraverunt in deserto;
propagines ejus relictæ sunt,
transierunt mare.
9
Super hoc plorabo in fletu Jazer
vineam Sabama;
inebriabo de lacrima mea,
Hesebon et Eleale,
quoniam super vindemiam tuam et super messem tuam
vox calcantium irruit.
10
Et auferetur lætitia et exsultatio de Carmelo,
et in vineis non exsultabit neque jubilabit.
Vinum in torculari non calcabit qui calcare consueverat;
vocem calcantium abstuli.
11
Super hoc venter meus ad Moab
quasi cithara sonabit,
et viscera mea ad murum cocti lateris.
12
Et erit: cum apparuerit quod laboravit Moab
super excelsis suis,
ingredietur ad sancta sua ut obsecret,
et non valebit.
13
Hoc verbum quod locutus est Dominus ad Moab ex tunc.
14
Et nunc locutus est Dominus, dicens: In tribus annis, quasi anni mercenarii, auferetur gloria Moab super omni populo multo, et relinquetur parvus et modicus, nequaquam multus.