Biblia Sacra Vulgata
Liber Psalmorum
|
Psalmus 3
|
1
Psalmus David, cum fugeret a facie Absalom filii sui.
2
Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant me?
Multi insurgunt adversum me;
3
multi dicunt animæ meæ:
Non est salus ipsi in Deo ejus.
4
Tu autem Domine, susceptor meus es,
gloria mea, et exaltans caput meum.
5
Voce mea ad Dominum clamavi;
et exaudivit me de monte sancto suo.
6
Ego dormivi, et soporatus sum;
et exsurrexi, quia Dominus suscepit me.
7
Non timebo millia populi circumdantis me.
Exsurge, Domine; salvum me fac, Deus meus.
8
Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa;
dentes peccatorum contrivisti.
9
Domini est salus;
et super populum tuum benedictio tua.