Biblia Sacra Vulgata
Liber Psalmorum
|
Psalmus 21
|
1
In finem, pro susceptione matutina. Psalmus David.
2
Deus, Deus meus, respice in me: quare me dereliquisti?
longe a salute mea verba delictorum meorum.
3
Deus meus, clamabo per diem, et non exaudies;
et nocte, et non ad insipientiam mihi.
4
Tu autem in sancto habitas, laus Israël.
5
In te speraverunt patres nostri;
speraverunt, et liberasti eos.
6
Ad te clamaverunt, et salvi facti sunt;
in te speraverunt, et non sunt confusi.
7
Ego autem sum vermis, et non homo;
opprobrium hominum, et abjectio plebis.
8
Omnes videntes me deriserunt me;
locuti sunt labiis, et moverunt caput.
9
Speravit in Domino, eripiat eum:
salvum faciat eum, quoniam vult eum.
10
Quoniam tu es qui extraxisti me de ventre,
spes mea ab uberibus matris meæ.
11
In te projectus sum ex utero;
de ventre matris meæ Deus meus es tu:
12
ne discesseris a me,
quoniam tribulatio proxima est,
quoniam non est qui adjuvet.
13
Circumdederunt me vituli multi;
tauri pingues obsederunt me.
14
Aperuerunt super me os suum,
sicut leo rapiens et rugiens.
15
Sicut aqua effusus sum,
et dispersa sunt omnia ossa mea:
factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei.
16
Aruit tamquam testa virtus mea,
et lingua mea adhæsit faucibus meis:
et in pulverem mortis deduxisti me.
17
Quoniam circumdederunt me canes multi;
concilium malignantium obsedit me.
Foderunt manus meas et pedes meos;
18
dinumeraverunt omnia ossa mea.
Ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me.
19
Diviserunt sibi vestimenta mea,
et super vestem meam miserunt sortem.
20
Tu autem, Domine, ne elongaveris auxilium tuum a me;
ad defensionem meam conspice.
21
Erue a framea, Deus, animam meam,
et de manu canis unicam meam.
22
Salva me ex ore leonis,
et a cornibus unicornium humilitatem meam.
23
Narrabo nomen tuum fratribus meis;
in medio ecclesiæ laudabo te.
24
Qui timetis Dominum, laudate eum;
universum semen Jacob, glorificate eum.
25
Timeat eum omne semen Israël,
quoniam non sprevit, neque despexit deprecationem pauperis,
nec avertit faciem suam a me:
et cum clamarem ad eum, exaudivit me.
26
Apud te laus mea in ecclesia magna;
vota mea reddam in conspectu timentium eum.
27
Edent pauperes, et saturabuntur,
et laudabunt Dominum qui requirunt eum:
vivent corda eorum in sæculum sæculi.
28
Reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terræ;
et adorabunt in conspectu ejus universæ familiæ gentium:
29
quoniam Domini est regnum,
et ipse dominabitur gentium.
30
Manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terræ;
in conspectu ejus cadent omnes qui descendunt in terram.
31
Et anima mea illi vivet;
et semen meum serviet ipsi.
32
Annuntiabitur Domino generatio ventura;
et annuntiabunt cæli justitiam ejus
populo qui nascetur, quem fecit Dominus.