Biblia Sacra Vulgata
Evangelium Secundum Lucam
|
Capitulum 4
|
1
Jesus autem plenus Spiritu Sancto regressus est a Jordane: et agebatur a Spiritu in desertum
2
diebus quadraginta, et tentabatur a diabolo. Et nihil manducavit in diebus illis: et consummatis illis esuriit.
3
Dixit autem illi diabolus: Si Filius Dei es, dic lapidi huic ut panis fiat.
4
Et respondit ad illum Jesus: Scriptum est: Quia non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo Dei.
5
Et duxit illum diabolus in montem excelsum, et ostendit illi omnia regna orbis terræ in momento temporis,
6
et ait illi: Tibi dabo potestatem hanc universam, et gloriam illorum: quia mihi tradita sunt, et cui volo do illa.
7
Tu ergo si adoraveris coram me, erunt tua omnia.
8
Et respondens Jesus, dixit illi: Scriptum est: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies.
9
Et duxit illum in Jerusalem, et statuit eum super pinnam templi, et dixit illi: Si Filius Dei es, mitte te hinc deorsum.
10
Scriptum est enim quod angelis suis mandavit de te, ut conservent te:
11
et quia in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.
12
Et respondens Jesus, ait illi: Dictum est: Non tentabis Dominum Deum tuum.
13
Et consummata omni tentatione, diabolus recessit ab illo, usque ad tempus.
14
Et regressus est Jesus in virtute Spiritus in Galilæam, et fama exiit per universam regionem de illo.
15
Et ipse docebat in synagogis eorum, et magnificabatur ab omnibus.
16
Et venit Nazareth, ubi erat nutritus, et intravit secundum consuetudinem suam die sabbati in synagogam, et surrexit legere.
17
Et traditus est illi liber Isaiæ prophetæ. Et ut revolvit librum, invenit locum ubi scriptum erat:
18
Spiritus Domini super me: propter quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me, sanare contritos corde,
19
prædicare captivis remissionem, et cæcis visum, dimittere confractos in remissionem, prædicare annum Domini acceptum et diem retributionis.
20
Et cum plicuisset librum, reddit ministro, et sedit. Et omnium in synagoga oculi erant intendentes in eum.
21
Cœpit autem dicere ad illos: Quia hodie impleta est hæc scriptura in auribus vestris.
22
Et omnes testimonium illi dabant: et mirabantur in verbis gratiæ, quæ procedebant de ore ipsius, et dicebant: Nonne hic est filius Joseph?
23
Et ait illis: Utique dicetis mihi hanc similitudinem: Medice cura teipsum: quanta audivimus facta in Capharnaum, fac et hic in patria tua.
24
Ait autem: Amen dico vobis, quia nemo propheta acceptus est in patria sua.
25
In veritate dico vobis, multæ viduæ erant in diebus Eliæ in Israël, quando clausum est cælum annis tribus et mensibus sex, cum facta esset fames magna in omni terra:
26
et ad nullam illarum missus est Elias, nisi in Sarepta Sidoniæ, ad mulierem viduam.
27
Et multi leprosi erant in Israël sub Eliseo propheta: et nemo eorum mundatus est nisi Naaman Syrus.
28
Et repleti sunt omnes in synagoga ira, hæc audientes.
29
Et surrexerunt, et ejecerunt illum extra civitatem: et duxerunt illum usque ad supercilium montis, super quem civitas illorum erat ædificata, ut præcipitarent eum.
30
Ipse autem transiens per medium illorum, ibat.
31
Et descendit in Capharnaum civitatem Galilææ, ibique docebat illos sabbatis.
32
Et stupebant in doctrina ejus, quia in potestate erat sermo ipsius.
33
Et in synagoga erat homo habens dæmonium immundum, et exclamavit voce magna,
34
dicens: Sine, quid nobis et tibi, Jesu Nazarene? venisti perdere nos? scio te quis sis, Sanctus Dei.
35
Et increpavit illum Jesus, dicens: Obmutesce, et exi ab eo. Et cum projecisset illum dæmonium in medium, exiit ab illo, nihilque illum nocuit.
36
Et factus est pavor in omnibus, et colloquebantur ad invicem, dicentes: Quod est hoc verbum, quia in potestate et virtute imperat immundis spiritibus, et exeunt?
37
Et divulgabatur fama de illo in omnem locum regionis.
38
Surgens autem Jesus de synagoga, introivit in domum Simonis. Socrus autem Simonis tenebatur magnis febribus: et rogaverunt illum pro ea.
39
Et stans super illam imperavit febri: et dimisit illam. Et continuo surgens, ministrabat illis.
40
Cum autem sol occidisset, omnes qui habebant infirmos variis languoribus, ducebant illos ad eum. At ille singulis manus imponens, curabat eos.
41
Exibant autem dæmonia a multis clamantia, et dicentia: Quia tu es Filius Dei: et increpans non sinebat ea loqui: quia sciebant ipsum esse Christum.
42
Facta autem die egressus ibat in desertum locum, et turbæ requirebant eum, et venerunt usque ad ipsum: et detinebant illum ne discederet ab eis.
43
Quibus ille ait: Quia et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei: quia ideo missus sum.
44
Et erat prædicans in synagogis Galilææ.