Biblia Sacra Vulgata
Evangelium secundum Marcum
|
Capitulum 7
|
1
Et conveniunt ad eum pharisæi, et quidam de scribis, venientes ab Jerosolymis.
2
Et cum vidissent quosdam ex discipulis ejus communibus manibus, id est non lotis, manducare panes, vituperaverunt.
3
Pharisæi enim, et omnes Judæi, nisi crebro laverint manus, non manducant, tenentes traditionem seniorum:
4
et a foro nisi baptizentur, non comedunt: et alia multa sunt, quæ tradita sunt illis servare, baptismata calicum, et urceorum, et æramentorum, et lectorum:
5
et interrogabant eum pharisæi et scribæ: Quare discipuli tui non ambulant juxta traditionem seniorum, sed communibus manibus manducant panem?
6
At ille respondens, dixit eis: Bene prophetavit Isaias de vobis hypocritis, sicut scriptum est:
Populus hic labiis me honorat,
cor autem eorum longe est a me:
Populus hic labiis me honorat,
cor autem eorum longe est a me:
7
in vanum autem me colunt,
docentes doctrinas, et præcepta hominum.
docentes doctrinas, et præcepta hominum.
8
Relinquentes enim mandatum Dei, tenetis traditionem hominum, baptismata urceorum et calicum: et alia similia his facitis multa.
9
Et dicebat illis: Bene irritum facitis præceptum Dei, ut traditionem vestram servetis.
10
Moyses enim dixit: Honora patrem tuum, et matrem tuam. Et: Qui maledixerit patri, vel matri, morte moriatur.
11
Vos autem dicitis: Si dixerit homo patri, aut matri, Corban (quod est donum) quodcumque ex me, tibi profuerit:
12
et ultra non dimittitis eum quidquam facere patri suo, aut matri,
13
rescindentes verbum Dei per traditionem vestram, quam tradidistis: et similia hujusmodi multa facitis.
14
Et advocans iterum turbam, dicebat illis: Audite me omnes, et intelligite.
15
Nihil est extra hominem introiens in eum, quod possit eum coinquinare, sed quæ de homine procedunt illa sunt quæ communicant hominem.
16
Si quis habet aures audiendi, audiat.
17
Et cum introisset in domum a turba, interrogabant eum discipuli ejus parabolam.
18
Et ait illis: Sic et vos imprudentes estis? Non intelligitis quia omne extrinsecus introiens in hominem, non potest eum communicare:
19
quia non intrat in cor ejus, sed in ventrum vadit, et in secessum exit, purgans omnes escas?
20
Dicebat autem, quoniam quæ de homine exeunt, illa communicant hominem.
21
Ab intus enim de corde hominum malæ cogitationes procedunt, adulteria, fornicationes, homicidia,
22
furta, avaritiæ, nequitiæ, dolus, impudicitiæ, oculus malus, blasphemia, superbia, stultitia.
23
Omnia hæc mala ab intus procedunt, et communicant hominem.
24
Et inde surgens abiit in fines Tyri et Sidonis: et ingressus domum, neminem voluit scire, et non potuit latere.
25
Mulier enim statim ut audivit de eo, cujus filia habebat spiritum immundum, intravit, et procidit ad pedes ejus.
26
Erat enim mulier gentilis, Syrophœnissa genere. Et rogabat eum ut dæmonium ejiceret de filia ejus.
27
Qui dixit illi: Sine prius saturari filios: non est enim bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus.
28
At illa respondit, et dixit illi: Utique Domine, nam et catelli comedunt sub mensa de micis puerorum.
29
Et ait illi: Propter hunc sermonem vade: exiit dæmonium a filia tua.
30
Et cum abiisset domum suam, invenit puellam jacentem supra lectum, et dæmonium exiisse.
31
Et iterum exiens de finibus Tyri, venit per Sidonem ad mare Galilææ inter medios fines Decapoleos.
32
Et adducunt ei surdum, et mutum, et deprecabantur eum, ut imponat illi manum.
33
Et apprehendens eum de turba seorsum, misit digitos suos in auriculas ejus: et exspuens, tetigit linguam ejus:
34
et suscipiens in cælum, ingemuit, et ait illi: Ephphetha, quod est, Adaperire.
35
Et statim apertæ sunt aures ejus, et solutum est vinculum linguæ ejus, et loquebatur recte.
36
Et præcepit illis ne cui dicerent. Quanto autem eis præcipiebat, tanto magis plus prædicabant:
37
et eo amplius admirabantur, dicentes: Bene omnia fecit: et surdos fecit audire, et mutos loqui.