Biblia Sacra Vulgata
Evangelium secundum Matthæum
|
Capitulum 22
|
1
Et respondens Jesus, dixit iterum in parabolis eis, dicens:
2
Simile factum est regnum cælorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo.
3
Et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias, et nolebant venire.
4
Iterum misit alios servos, dicens: Dicite invitatis: Ecce prandium meum paravi, tauri mei et altilia occisa sunt, et omnia parata: venite ad nuptias.
5
Illi autem neglexerunt: et abierunt, alius in villam suam, alius vero ad negotiationem suam:
6
reliqui vero tenuerunt servos ejus, et contumeliis affectos occiderunt.
7
Rex autem cum audisset, iratus est: et missis exercitibus suis, perdidit homicidas illos, et civitatem illorum succendit.
8
Tunc ait servis suis: Nuptiæ quidem paratæ sunt, sed qui invitati erant, non fuerunt digni:
9
ite ergo ad exitus viarum, et quoscumque inveneritis, vocate ad nuptias.
10
Et egressi servi ejus in vias, congregaverunt omnes quos invenerunt, malos et bonos: et impletæ sunt nuptiæ discumbentium.
11
Intravit autem rex ut videret discumbentes, et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali.
12
Et ait illi: Amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem? At ille obmutuit.
13
Tunc dicit rex ministris: Ligatis manibus et pedibus ejus, mittite eum in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium.
14
Multi enim sunt vocati, pauci vero electi.

15
Tunc abeuntes pharisæi, consilium inierunt ut caperent eum in sermone.
16
Et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis, dicentes: Magister, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo: non enim respicis personam hominum:
17
dic ergo nobis quid tibi videtur, licet censum dare Cæsari, an non?
18
Cognita autem Jesus nequitia eorum, ait: Quid me tentatis, hypocritæ?
19
ostendite mihi numisma census. At illi obtulerunt ei denarium.
20
Et ait illis Jesus: Cujus est imago hæc, et superscriptio?
21
Dicunt ei: Cæsaris. Tunc ait illis: Reddite ergo quæ sunt Cæsaris, Cæsari: et quæ sunt Dei, Deo.
22
Et audientes mirati sunt, et relicto eo abierunt.

23
In illo die accesserunt ad eum sadducæi, qui dicunt non esse resurrectionem: et interrogaverunt eum,
24
dicentes: Magister, Moyses dixit: Si quis mortuus fuerit non habens filium, ut ducat frater ejus uxorem illius, et suscitet semen fratri suo.
25
Erant autem apud nos septem fratres: et primus, uxore ducta, defunctus est: et non habens semen, reliquit uxorem suam fratri suo.
26
Similiter secundus, et tertius usque ad septimum.
27
Novissime autem omnium et mulier defuncta est.
28
In resurrectione ergo cujus erit de septem uxor? omnes enim habuerunt eam.
29
Respondens autem Jesus, ait illis: Erratis nescientes Scripturas, neque virtutem Dei.
30
In resurrectione enim neque nubent, neque nubentur: sed erunt sicut angeli Dei in cælo.
31
De resurrectione autem mortuorum non legistis quod dictum est a Deo dicente vobis:
32
Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob? Non est Deus mortuorum, sed viventium.
33
Et audientes turbæ, mirabantur in doctrina ejus.

34
Pharisæi autem audientes quod silentium imposuisset sadducæis, convenerunt in unum:
35
et interrogavit eum unus ex eis legis doctor, tentans eum:
36
Magister, quod est mandatum magnum in lege?
37
Ait illi Jesus: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente tua.
38
Hoc est maximum, et primum mandatum.
39
Secundum autem simile est huic: Diliges proximum tuum, sicut teipsum.
40
In his duobus mandatis universa lex pendet, et prophetæ.

41
Congregatis autem pharisæis, interrogavit eos Jesus,
42
dicens: Quid vobis videtur de Christo? cujus filius est? Dicunt ei: David.
43
Ait illis: Quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum, dicens:
44
Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum?
45
Si ergo David vocat eum Dominum, quomodo filius ejus est?
46
Et nemo poterat ei respondere verbum: neque ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius interrogare.