Biblia Sacra Vulgata
Prophetia Osee
|
Capitulum 11
|
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14
1
Sicut mane transiit, pertransiit rex Israël.
Quia puer Israël, et dilexi eum;
et ex Ægypto vocavi filium meum.
2
Vocaverunt eos, sic abierunt a facie eorum;
Baalim immolabant, et simulacris sacrificabant.
3
Et ego quasi nutritius Ephraim:
portabam eos in brachiis meis,
et nescierunt quod curarem eos.
4
In funiculis Adam traham eos,
in vinculis caritatis;
et ero eis quasi exaltans jugum super maxillas eorum,
et declinavi ad eum ut vesceretur.
5
Non revertetur in terram Ægypti, et Assur ipse rex ejus,
quoniam noluerunt converti.
6
Cœpit gladius in civitatibus ejus,
et consumet electos ejus,
et comedet capita eorum.
7
Et populus meus pendebit ad reditum meum;
jugum autem imponetur eis simul, quod non auferetur.
8
Quomodo dabo te, Ephraim?
protegam te, Israël?
Quomodo dabo te sicut Adama,
ponam te ut Seboim?
Conversum est in me cor meum,
pariter conturbata est pœnitudo mea.
9
Non faciam furorem iræ meæ;
non convertar ut disperdam Ephraim,
quoniam Deus ego, et non homo;
in medio tui sanctus,
et non ingrediar civitatem.
10
Post Dominum ambulabunt;
quasi leo rugiet,
quia ipse rugiet,
et formidabunt filii maris.
11
Et avolabunt quasi avis ex Ægypto,
et quasi columba de terra Assyriorum:
et collocabo eos in domibus suis, dicit Dominus.

12
Circumdedit me in negatione Ephraim,
et in dolo domus Israël;
Judas autem testis descendit cum Deo,
et cum sanctis fidelis.