Biblia Sacra Vulgata
Liber Psalmorum
|
Psalmus 31
|
1
Ipsi David intellectus.
Beati quorum remissæ sunt iniquitates,
et quorum tecta sunt peccata.
2
Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum,
nec est in spiritu ejus dolus.
3
Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea,
dum clamarem tota die.
4
Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua,
conversus sum in ærumna mea, dum configitur spina.
5
Delictum meum cognitum tibi feci,
et injustitiam meam non abscondi.
Dixi: Confitebor adversum me injustitiam meam Domino;
et tu remisisti impietatem peccati mei.
6
Pro hac orabit ad te omnis sanctus
in tempore opportuno.
Verumtamen in diluvio aquarum multarum,
ad eum non approximabunt.
7
Tu es refugium meum a tribulatione quæ circumdedit me;
exsultatio mea, erue me a circumdantibus me.
8
Intellectum tibi dabo, et instruam te in via hac qua gradieris;
firmabo super te oculos meos.
9
Nolite fieri sicut equus et mulus,
quibus non est intellectus.
In camo et freno maxillas eorum constringe,
qui non approximant ad te.
10
Multa flagella peccatoris;
sperantem autem in Domino misericordia circumdabit.
11
Lætamini in Domino, et exsultate, justi;
et gloriamini, omnes recti corde.