Biblia Sacra Vulgata
Ecclesiasticus Jesu, filii Sirach
|
Capitulum 18
|
1
Qui vivet in æternum creavit omnia simul.
Deus solus justificabitur,
et manet invictus rex in æternum.
Deus solus justificabitur,
et manet invictus rex in æternum.
2
Quis sufficit enarrare opera illius?
3
quis enim investigabit magnalia ejus?
4
virtutem autem magnitudinis ejus quis enuntiabit?
aut quis adjiciet enarrare misericordiam ejus?
aut quis adjiciet enarrare misericordiam ejus?
5
Non est minuere neque adjicere,
nec est invenire magnalia Dei.
nec est invenire magnalia Dei.
6
Cum consummaverit homo, tunc incipiet:
et cum quieverit, aporiabitur.
et cum quieverit, aporiabitur.
7
Quid est homo? et quæ est gratia illius?
et quid bonum aut quid nequam illius?
et quid bonum aut quid nequam illius?
8
Numerus dierum hominum, ut multum centum anni,
quasi gutta aquæ maris deputati sunt:
et sicut calculus arenæ, sic exigui anni in die ævi.
quasi gutta aquæ maris deputati sunt:
et sicut calculus arenæ, sic exigui anni in die ævi.
9
Propter hoc patiens est Deus in illis,
et effundit super eos misericordiam suam.
et effundit super eos misericordiam suam.
10
Vidit præsumptionem cordis eorum, quoniam mala est:
et cognovit subversionem illorum, quoniam nequam est.
et cognovit subversionem illorum, quoniam nequam est.
11
Ideo adimplevit propitiationem suam in illis,
et ostendit eis viam æquitatis.
et ostendit eis viam æquitatis.
12
Miseratio hominis circa proximum suum:
misericordia autem Dei super omnem carnem.
misericordia autem Dei super omnem carnem.
13
Qui misericordiam habet, docet et erudit
quasi pastor gregem suum.
quasi pastor gregem suum.
14
Miseretur excipientis doctrinam miserationis,
et qui festinat in judiciis ejus.
et qui festinat in judiciis ejus.
15
Fili, in bonis non des querelam,
et in omni dato non des tristitiam verbi mali.
et in omni dato non des tristitiam verbi mali.
16
Nonne ardorem refrigerabit ros?
sic et verbum melius quam datum.
sic et verbum melius quam datum.
17
Nonne ecce verbum super datum bonum?
sed utraque cum homine justificato.
sed utraque cum homine justificato.
18
Stultus acriter improperabit:
et datus indisciplinati tabescere facit oculos.
et datus indisciplinati tabescere facit oculos.
19
Ante judicium para justitiam tibi,
et antequam loquaris, disce.
et antequam loquaris, disce.
20
Ante languorem adhibe medicinam:
et ante judicium interroga teipsum,
et in conspectu Dei invenies propitiationem.
et ante judicium interroga teipsum,
et in conspectu Dei invenies propitiationem.
21
Ante languorem humilia te,
et in tempore infirmitatis ostende conversationem tuam.
et in tempore infirmitatis ostende conversationem tuam.
22
Non impediaris orare semper,
et ne verearis usque ad mortem justificari,
quoniam merces Dei manet in æternum.
et ne verearis usque ad mortem justificari,
quoniam merces Dei manet in æternum.
23
Ante orationem præpara animam tuam,
et noli esse quasi homo qui tentat Deum.
et noli esse quasi homo qui tentat Deum.
24
Memento iræ in die consummationis,
et tempus retributionis in conversatione faciei.
et tempus retributionis in conversatione faciei.
25
Memento paupertatis in tempore abundantiæ,
et necessitatum paupertatis in die divitiarum.
et necessitatum paupertatis in die divitiarum.
26
A mane usque ad vesperam immutabitur tempus,
et hæc omnia citata in oculis Dei.
et hæc omnia citata in oculis Dei.
27
Homo sapiens in omnibus metuet,
et in diebus delictorum attendet ab inertia.
et in diebus delictorum attendet ab inertia.
28
Omnis astutus agnoscit sapientiam,
et invenienti eam dabit confessionem.
et invenienti eam dabit confessionem.
29
Sensati in verbis et ipsi sapienter egerunt,
et intellexerunt veritatem et justitiam,
et impluerunt proverbia et judicia.
et intellexerunt veritatem et justitiam,
et impluerunt proverbia et judicia.
30
Post concupiscentias tuas non eas,
et a voluntate tua avertere.
et a voluntate tua avertere.
31
Si præstes animæ tuæ concupiscentias ejus,
faciat te in gaudium inimicis tuis.
faciat te in gaudium inimicis tuis.
32
Ne oblecteris in turbis nec in modicis:
assidua enim est commissio illorum.
assidua enim est commissio illorum.
33
Ne fueris mediocris in contentione ex fœnore,
et est tibi nihil in sacculo:
eris enim invidus vitæ tuæ.
et est tibi nihil in sacculo:
eris enim invidus vitæ tuæ.