Biblia Sacra Vulgata
Ecclesiasticus Jesu, filii Sirach
|
Capitulum 20
|
1
Quam bonum est arguere, quam irasci,
et confitentem in oratione non prohibere!
2
Concupiscentia spadonis devirginabit juvenculam:
3
sic qui facit per vim judicium iniquum.
4
Quam bonum est correptum manifestare pœnitentiam!
sic enim effugies voluntarium peccatum.
5
Est tacens qui invenitur sapiens:
et est odibilis qui procax est ad loquendum.
6
Est tacens non habens sensum loquelæ:
et est tacens sciens tempus aptum.
7
Homo sapiens tacebit usque ad tempus:
lascivus autem et imprudens non servabunt tempus.
8
Qui multis utitur verbis lædet animam suam:
et qui potestatem sibi sumit injuste, odietur.
9
Est processio in malis viro indisciplinato,
et est inventio in detrimentum.
10
Est datum quod non est utile,
et est datum cujus retributio duplex.
11
Est propter gloriam minoratio,
et est qui ab humilitate levabit caput.
12
Est qui multa redimat modico pretio,
et restituens ea in septuplum.
13
Sapiens in verbis seipsum amabilem facit:
gratiæ autem fatuorum effundentur.
14
Datus insipientis non erit utilis tibi:
oculi enim illius septemplices sunt.
15
Exigua dabit, et multa improperabit:
et apertio oris illius inflammatio est.
16
Hodie fœneratur quis, et cras expetit:
odibilis est homo hujusmodi.
17
Fatuo non erit amicus,
et non erit gratia bonis illius:
18
qui enim edunt panem illius, falsæ linguæ sunt.
Quoties et quanti irridebunt eum!
19
neque enim quod habendum erat directo sensu distribuit;
similiter et quod non erat habendum.
20
Lapsus falsæ linguæ quasi qui in pavimento cadens:
sic casus malorum festinanter veniet.
21
Homo acharis quasi fabula vana,
in ore indisciplinatorum assidua erit.
22
Ex ore fatui reprobabitur parabola:
non enim dicit illam in tempore suo.

23
Est qui vetatur peccare præ inopia,
et in requie sua stimulabitur.
24
Est qui perdet animam suam præ confusione,
et ab imprudenti persona perdet eam:
personæ autem acceptione perdet se.
25
Est qui præ confusione promittit amico,
et lucratus est eum inimicum gratis.
26
Opprobrium nequam in homine mendacium:
et in ore indisciplinatorum assidue erit.
27
Potior fur quam assiduitas viri mendacis:
perditionem autem ambo hæreditabunt.
28
Mores hominum mendacium sine honore,
et confusio illorum cum ipsis sine intermissione.
29
Sapiens in verbis producet seipsum,
et homo prudens placebit magnatis.
30
Qui operatur terram suam inaltabit acervum frugum,
et qui operatur justitiam, ipse exaltabitur:
qui vero placet magnatis effugiet iniquitatem.
31
Xenia et dona excæcant oculos judicum,
et quasi mutus, in ore avertit correptiones eorum.
32
Sapientia absconsa, et thesaurus invisus,
quæ utilitas in utrisque?
33
Melior est qui celat insipientiam suam,
quam homo qui abscondit sapientiam suam.