Biblia Sacra Vulgata
Liber Tobiæ
|
Capitulum 14
|
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14
1
Benedictus Dominus, qui exaltavit eam,
et sit regnum ejus in sæcula sæculorum super eam. Amen.
2
Et consummati sunt sermones Tobiæ. Et postquam illuminatus est Tobias, vixit annis quadraginta duobus, et vidit filios nepotum suorum.
3
Completis itaque annis centum duobus, sepultus est honorifice in Ninive.
4
Quinquaginta namque et sex annorum lumen oculorum amisit, sexagenarius vero recepit.
5
Reliquum vero vitæ suæ in gaudio fuit, et cum bono profectu timoris Dei perrexit in pace.
6
In hora autem mortis suæ vocavit ad se Tobiam filium suum, et septem juvenes filios ejus nepotes suos, dixitque eis:
7
Prope erit interitus Ninive: non enim excidit verbum Domini: et fratres nostri, qui dispersi sunt a terra Israël, revertentur ad eam.
8
Omnis autem deserta terra ejus replebitur, et domus Dei, quæ in ea incensa est, iterum reædificabitur: ibique revertentur omnes timentes Deum,
9
et relinquent gentes idola sua, et venient in Jerusalem, et inhabitabunt in ea:
10
et gaudebunt in ea omnes reges terræ, adorantes regem Israël.
11
Audite ergo, filii mei, patrem vestrum: servite Domino in veritate, et inquirite ut faciatis quæ placita sunt illi:
12
et filiis vestris mandate ut faciant justitias et eleemosynas, ut sint memores Dei, et benedicant eum in omni tempore in veritate, et in tota virtute sua.
13
Nunc ergo filii, audite me, et nolite manere hic: sed quacumque die sepelieritis matrem vestram circa me in uno sepulchro, ex eo dirigite gressus vestros ut exeatis hinc:
14
video enim quia iniquitas ejus finem dabit ei.
15
Factum est autem post obitum matris suæ, Tobias abscessit ex Ninive cum uxore sua, et filiis, et filiorum filiis, et reversus est ad soceros suos:
16
invenitque eos incolumes in senectute bona: et curam eorum gessit, et ipse clausit oculos eorum: et omnem hæreditatem domus Raguelis ipse percepit: viditque quintam generationem, filios filiorum suorum.
17
Et completis annis nonaginta novem in timore Domini, cum gaudio sepelierunt eum.