Biblia Sacra Vulgata
Evangelium secundum Joannem
|
Capitulum 15
|
1
Ego sum vitis vera, et Pater meus agricola est.
2
Omnem palmitem in me non ferentem fructum, tollet eum, et omnem qui fert fructum, purgabit eum, ut fructum plus afferat.
3
Jam vos mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis.
4
Manete in me, et ego in vobis. Sicut palmes non potest ferre fructum a semetipso, nisi manserit in vite, sic nec vos, nisi in me manseritis.
5
Ego sum vitis, vos palmites: qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum, quia sine me nihil potestis facere.
6
Si quis in me non manserit, mittetur foras sicut palmes, et arescet, et colligent eum, et in ignem mittent, et ardet.
7
Si manseritis in me, et verba mea in vobis manserint, quodcumque volueritis petetis, et fiet vobis.
8
In hoc clarificatus est Pater meus, ut fructum plurimum afferatis, et efficiamini mei discipuli.
9
Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos. Manete in dilectione mea.
10
Si præcepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea, sicut et ego Patris mei præcepta servavi, et maneo in ejus dilectione.
11
Hæc locutus sum vobis: ut gaudium meum in vobis sit, et gaudium vestrum impleatur.
12
Hoc est præceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos.
13
Majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis.
14
Vos amici mei estis, si feceritis quæ ego præcipio vobis.
15
Jam non dicam vos servos: quia servus nescit quid faciat dominus ejus. Vos autem dixi amicos: quia omnia quæcumque audivi a Patre meo, nota feci vobis.
16
Non vos me elegistis, sed ego elegi vos, et posui vos ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat: ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis.
17
Hæc mando vobis: ut diligatis invicem.
18
Si mundus vos odit, scitote quia me priorem vobis odio habuit.
19
Si de mundo fuissetis, mundus quod suum erat diligeret: quia vero de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus.
20
Mementote sermonis mei, quem ego dixi vobis: non est servus major domino suo. Si me persecuti sunt, et vos persequentur; si sermonem meum servaverunt, et vestrum servabunt.
21
Sed hæc omnia facient vobis propter nomen meum: quia nesciunt eum qui misit me.
22
Si non venissem, et locutus fuissem eis, peccatum non haberent: nunc autem excusationem non habent de peccato suo.
23
Qui me odit, et Patrem meum odit.
24
Si opera non fecissem in eis quæ nemo alius fecit, peccatum non haberent: nunc autem et viderunt, et oderunt et me, et Patrem meum.
25
Sed ut adimpleatur sermo, qui in lege eorum scriptus est: Quia odio habuerunt me gratis.
26
Cum autem venerit Paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me;
27
et vos testimonium perhibebitis, quia ab initio mecum estis.