Biblia Sacra Vulgata
				Liber Psalmorum 
				
					|
					
				
			Psalmus 140
					|
				Psalmus David.
 
					1
						Domine, clamavi ad te: exaudi me;
intende voci meæ, cum clamavero ad te.
					intende voci meæ, cum clamavero ad te.
2
						Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo;
elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum.
					elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum.
3
						Pone, Domine, custodiam ori meo,
et ostium circumstantiæ labiis meis.
					et ostium circumstantiæ labiis meis.
4
						Non declines cor meum in verba malitiæ,
ad excusandas excusationes in peccatis;
cum hominibus operantibus iniquitatem,
et non communicabo cum electis eorum.
					ad excusandas excusationes in peccatis;
cum hominibus operantibus iniquitatem,
et non communicabo cum electis eorum.
5
						Corripiet me justus in misericordia, et increpabit me:
oleum autem peccatoris non impinguet caput meum.
Quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum:
					oleum autem peccatoris non impinguet caput meum.
Quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum:
6
						absorpti sunt juncti petræ judices eorum.
Audient verba mea, quoniam potuerunt.
					Audient verba mea, quoniam potuerunt.
7
						Sicut crassitudo terræ erupta est super terram,
dissipata sunt ossa nostra secus infernum.
					dissipata sunt ossa nostra secus infernum.
8
						Quia ad te, Domine, Domine, oculi mei;
in te speravi, non auferas animam meam.
					in te speravi, non auferas animam meam.
9
						Custodi me a laqueo quem statuerunt mihi,
et a scandalis operantium iniquitatem.
					et a scandalis operantium iniquitatem.
10
						Cadent in retiaculo ejus peccatores:
singulariter sum ego, donec transeam.
					singulariter sum ego, donec transeam.

