Canticum graduum.
1
Qui confidunt in Domino, sicut mons Sion:
non commovebitur in æternum,
qui habitat
2
in Jerusalem.
Montes in circuitu ejus;
et Dominus in circuitu populi sui,
ex hoc nunc et usque in sæculum.
3
Quia non relinquet Dominus virgam peccatorum
super sortem justorum:
ut non extendant justi
ad iniquitatem manus suas,
4
benefac, Domine, bonis,
et rectis corde.
5
Declinantes autem in obligationes,
adducet Dominus cum operantibus iniquitatem.
Pax super Israël!