1
Alleluja, Aggæi et Zachariæ.
2
Lauda, anima mea, Dominum.
Laudabo Dominum in vita mea;
psallam Deo meo quamdiu fuero.
Nolite confidere in principibus,
3
in filiis hominum, in quibus non est salus.
4
Exibit spiritus ejus, et revertetur in terram suam;
in illa die peribunt omnes cogitationes eorum.
5
Beatus cujus Deus Jacob adjutor ejus,
spes ejus in Domino Deo ipsius:
6
qui fecit cælum et terram,
mare, et omnia quæ in eis sunt.
7
Qui custodit veritatem in sæculum;
facit judicium injuriam patientibus;
dat escam esurientibus.
Dominus solvit compeditos;
8
Dominus illuminat cæcos.
Dominus erigit elisos;
Dominus diligit justos.
9
Dominus custodit advenas,
pupillum et viduam suscipiet,
et vias peccatorum disperdet.
10
Regnabit Dominus in sæcula;
Deus tuus, Sion, in generationem et generationem.