Biblia Sacra Vulgata
Liber Proverbiorum
|
Capitulum 19
|
1
Melior est pauper qui ambulat in simplicitate sua
quam dives torquens labia sua, et insipiens.
quam dives torquens labia sua, et insipiens.
2
Ubi non est scientia animæ, non est bonum,
et qui festinus est pedibus offendet.
et qui festinus est pedibus offendet.
3
Stultitia hominis supplantat gressus ejus,
et contra Deum fervet animo suo.
et contra Deum fervet animo suo.
4
Divitiæ addunt amicos plurimos;
a paupere autem et hi quos habuit separantur.
a paupere autem et hi quos habuit separantur.
5
Testis falsus non erit impunitus,
et qui mendacia loquitur non effugiet.
et qui mendacia loquitur non effugiet.
6
Multi colunt personam potentis,
et amici sunt dona tribuentis.
et amici sunt dona tribuentis.
7
Fratres hominis pauperis oderunt eum;
insuper et amici procul recesserunt ab eo.
Qui tantum verba sectatur nihil habebit;
insuper et amici procul recesserunt ab eo.
Qui tantum verba sectatur nihil habebit;
8
qui autem possessor est mentis diligit animam suam,
et custos prudentiæ inveniet bona.
et custos prudentiæ inveniet bona.
9
Falsus testis non erit impunitus,
et qui loquitur mendacia peribit.
et qui loquitur mendacia peribit.
10
Non decent stultum deliciæ,
nec servum dominari principibus.
nec servum dominari principibus.
11
Doctrina viri per patientiam noscitur,
et gloria ejus est iniqua prætergredi.
et gloria ejus est iniqua prætergredi.
12
Sicut fremitus leonis, ita et regis ira,
et sicut ros super herbam, ita et hilaritas ejus.
et sicut ros super herbam, ita et hilaritas ejus.
13
Dolor patris filius stultus,
et tecta jugiter perstillantia litigiosa mulier.
et tecta jugiter perstillantia litigiosa mulier.
14
Domus et divitiæ dantur a parentibus;
a Domino autem proprie uxor prudens.
a Domino autem proprie uxor prudens.
15
Pigredo immittit soporem,
et anima dissoluta esuriet.
et anima dissoluta esuriet.
16
Qui custodit mandatum custodit animam suam;
qui autem negligit viam suam mortificabitur.
qui autem negligit viam suam mortificabitur.
17
Fœneratur Domino qui miseretur pauperis,
et vicissitudinem suam reddet ei.
et vicissitudinem suam reddet ei.
18
Erudi filium tuum; ne desperes:
ad interfectionem autem ejus ne ponas animam tuam.
ad interfectionem autem ejus ne ponas animam tuam.
19
Qui impatiens est sustinebit damnum,
et cum rapuerit, aliud apponet.
et cum rapuerit, aliud apponet.
20
Audi consilium, et suscipe disciplinam,
ut sis sapiens in novissimis tuis.
ut sis sapiens in novissimis tuis.
21
Multæ cogitationes in corde viri;
voluntas autem Domini permanebit.
voluntas autem Domini permanebit.
22
Homo indigens misericors est,
et melior est pauper quam vir mendax.
et melior est pauper quam vir mendax.
23
Timor Domini ad vitam,
et in plenitudine commorabitur absque visitatione pessima.
et in plenitudine commorabitur absque visitatione pessima.
24
Abscondit piger manum suam sub ascella,
nec ad os suum applicat eam.
nec ad os suum applicat eam.
25
Pestilente flagellato stultus sapientior erit;
si autem corripueris sapientem, intelliget disciplinam.
si autem corripueris sapientem, intelliget disciplinam.
26
Qui affligit patrem, et fugat matrem,
ignominiosus est et infelix.
ignominiosus est et infelix.
27
Non cesses, fili, audire doctrinam,
nec ignores sermones scientiæ.
nec ignores sermones scientiæ.
28
Testis iniquus deridet judicium,
et os impiorum devorat iniquitatem.
et os impiorum devorat iniquitatem.
29
Parata sunt derisoribus judicia,
et mallei percutientes stultorum corporibus.
et mallei percutientes stultorum corporibus.