1
Oratio pauperis, cum anxius fuerit, et in conspectu Domini effuderit precem suam.
2
Domine, exaudi orationem meam,
et clamor meus ad te veniat.
3
Non avertas faciem tuam a me:
in quacumque die tribulor, inclina ad me aurem tuam;
in quacumque die invocavero te, velociter exaudi me.
4
Quia defecerunt sicut fumus dies mei,
et ossa mea sicut cremium aruerunt.
5
Percussus sum ut fœnum, et aruit cor meum,
quia oblitus sum comedere panem meum.
6
A voce gemitus mei
adhæsit os meum carni meæ.
7
Similis factus sum pellicano solitudinis;
factus sum sicut nycticorax in domicilio.
8
Vigilavi, et factus sum sicut passer solitarius in tecto.
9
Tota die exprobrabant mihi inimici mei,
et qui laudabant me adversum me jurabant:
10
quia cinerem tamquam panem manducabam,
et potum meum cum fletu miscebam,
11
a facie iræ et indignationis tuæ:
quia elevans allisisti me.
12
Dies mei sicut umbra declinaverunt,
et ego sicut fœnum arui.
13
Tu autem, Domine, in æternum permanes,
et memoriale tuum in generationem et generationem.
14
Tu exsurgens misereberis Sion,
quia tempus miserendi ejus, quia venit tempus:
15
quoniam placuerunt servis tuis lapides ejus,
et terræ ejus miserebuntur.
16
Et timebunt gentes nomen tuum, Domine,
et omnes reges terræ gloriam tuam:
17
quia ædificavit Dominus Sion,
et videbitur in gloria sua.
18
Respexit in orationem humilium
et non sprevit precem eorum.
19
Scribantur hæc in generatione altera,
et populus qui creabitur laudabit Dominum.
20
Quia prospexit de excelso sancto suo;
Dominus de cælo in terram aspexit:
21
ut audiret gemitus compeditorum;
ut solveret filios interemptorum:
22
ut annuntient in Sion nomen Domini,
et laudem ejus in Jerusalem:
23
in conveniendo populos in unum, et reges,
ut serviant Domino.
24
Respondit ei in via virtutis suæ:
Paucitatem dierum meorum nuntia mihi:
25
ne revoces me in dimidio dierum meorum,
in generationem et generationem anni tui.
26
Initio tu, Domine, terram fundasti,
et opera manuum tuarum sunt cæli.
27
Ipsi peribunt, tu autem permanes;
et omnes sicut vestimentum veterascent.
Et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur;
28
tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.
29
Filii servorum tuorum habitabunt,
et semen eorum in sæculum dirigetur.