Biblia Sacra Vulgata
Liber Psalmorum
|
Psalmus 81
|
1
Psalmus Asaph.
Deus stetit in synagoga deorum;
in medio autem deos dijudicat.
2
Usquequo judicatis iniquitatem,
et facies peccatorum sumitis?
3
Judicate egeno et pupillo;
humilem et pauperem justificate.
4
Eripite pauperem,
et egenum de manu peccatoris liberate.
5
Nescierunt, neque intellexerunt;
in tenebris ambulant:
movebuntur omnia fundamenta terræ.
6
Ego dixi: Dii estis,
et filii Excelsi omnes.
7
Vos autem sicut homines moriemini,
et sicut unus de principibus cadetis.
8
Surge, Deus, judica terram,
quoniam tu hæreditabis in omnibus gentibus.