Biblia Sacra Vulgata
Liber Psalmorum
|
Psalmus 62
|
1
Psalmus David, cum esset in deserto Idumææ.
2
Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo.
Sitivit in te anima mea; quam multipliciter tibi caro mea!
3
In terra deserta, et invia, et inaquosa,
sic in sancto apparui tibi,
ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam.
4
Quoniam melior est misericordia tua super vitas,
labia mea laudabunt te.
5
Sic benedicam te in vita mea,
et in nomine tuo levabo manus meas.
6
Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea,
et labiis exsultationis laudabit os meum.
7
Si memor fui tui super stratum meum,
in matutinis meditabor in te.
8
Quia fuisti adjutor meus,
et in velamento alarum tuarum exsultabo.
9
Adhæsit anima mea post te;
me suscepit dextera tua.
10
Ipsi vero in vanum quæsierunt animam meam:
introibunt in inferiora terræ;
11
tradentur in manus gladii:
partes vulpium erunt.
12
Rex vero lætabitur in Deo;
laudabuntur omnes qui jurant in eo:
quia obstructum est os loquentium iniqua.