Biblia Sacra Vulgata
Liber Psalmorum
|
Psalmus 74
|
1
In finem, ne corrumpas. Psalmus cantici Asaph.
2
Confitebimur tibi, Deus, confitebimur,
et invocabimus nomen tuum;
narrabimus mirabilia tua.
et invocabimus nomen tuum;
narrabimus mirabilia tua.
3
Cum accepero tempus,
ego justitias judicabo.
ego justitias judicabo.
4
Liquefacta est terra et omnes qui habitant in ea:
ego confirmavi columnas ejus.
ego confirmavi columnas ejus.
5
Dixi iniquis: Nolite inique agere:
et delinquentibus: Nolite exaltare cornu:
et delinquentibus: Nolite exaltare cornu:
6
nolite extollere in altum cornu vestrum;
nolite loqui adversus Deum iniquitatem.
nolite loqui adversus Deum iniquitatem.
7
Quia neque ab oriente, neque ab occidente,
neque a desertis montibus:
neque a desertis montibus:
8
quoniam Deus judex est.
Hunc humiliat, et hunc exaltat:
Hunc humiliat, et hunc exaltat:
9
quia calix in manu Domini vini meri, plenus misto.
Et inclinavit ex hoc in hoc;
verumtamen fæx ejus non est exinanita:
bibent omnes peccatores terræ.
Et inclinavit ex hoc in hoc;
verumtamen fæx ejus non est exinanita:
bibent omnes peccatores terræ.
10
Ego autem annuntiabo in sæculum;
cantabo Deo Jacob:
cantabo Deo Jacob:
11
et omnia cornua peccatorum confringam,
et exaltabuntur cornua justi.
et exaltabuntur cornua justi.