Biblia Sacra Vulgata
Liber Psalmorum
|
Psalmus 55
|
1
In finem, pro populo qui a sanctis longe factus est. David in tituli inscriptionem, cum tenuerunt eum Allophyli in Geth.
2
Miserere mei, Deus, quoniam conculcavit me homo;
tota die impugnans, tribulavit me.
3
Conculcaverunt me inimici mei tota die,
quoniam multi bellantes adversum me.
4
Ab altitudine diei timebo:
ego vero in te sperabo.
5
In Deo laudabo sermones meos;
in Deo speravi:
non timebo quid faciat mihi caro.
6
Tota die verba mea execrabantur;
adversum me omnes cogitationes eorum in malum.
7
Inhabitabunt, et abscondent;
ipsi calcaneum meum observabunt.
Sicut sustinuerunt animam meam,
8
pro nihilo salvos facies illos;
in ira populos confringes.
9
Deus, vitam meam annuntiavi tibi;
posuisti lacrimas meas in conspectu tuo,
sicut et in promissione tua:
10
tunc convertentur inimici mei retrorsum.
In quacumque die invocavero te,
ecce cognovi quoniam Deus meus es.
11
In Deo laudabo verbum;
in Domino laudabo sermonem.
In Deo speravi:
non timebo quid faciat mihi homo.
12
In me sunt, Deus, vota tua,
quæ reddam, laudationes tibi:
13
quoniam eripuisti animam meam de morte,
et pedes meos de lapsu,
ut placeam coram Deo in lumine viventium.