Biblia Sacra Vulgata
Liber Psalmorum
|
Psalmus 94
|
Laus cantici ipsi David.
1
Venite, exsultemus Domino;
jubilemus Deo salutari nostro;
jubilemus Deo salutari nostro;
2
præoccupemus faciem ejus in confessione,
et in psalmis jubilemus ei:
et in psalmis jubilemus ei:
3
quoniam Deus magnus Dominus,
et rex magnus super omnes deos.
et rex magnus super omnes deos.
4
Quia in manu ejus sunt omnes fines terræ,
et altitudines montium ipsius sunt;
et altitudines montium ipsius sunt;
5
quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud,
et siccam manus ejus formaverunt.
et siccam manus ejus formaverunt.
6
Venite, adoremus, et procidamus,
et ploremus ante Dominum qui fecit nos:
et ploremus ante Dominum qui fecit nos:
7
quia ipse est Dominus Deus noster,
et nos populus pascuæ ejus, et oves manus ejus.
et nos populus pascuæ ejus, et oves manus ejus.
8
Hodie si vocem ejus audieritis,
nolite obdurare corda vestra
nolite obdurare corda vestra
9
sicut in irritatione,
secundum diem tentationis in deserto,
ubi tentaverunt me patres vestri:
probaverunt me, et viderunt opera mea.
secundum diem tentationis in deserto,
ubi tentaverunt me patres vestri:
probaverunt me, et viderunt opera mea.
10
Quadraginta annis offensus fui generationi illi,
et dixi: Semper hi errant corde.
et dixi: Semper hi errant corde.
11
Et isti non cognoverunt vias meas:
ut juravi in ira mea:
Si introibunt in requiem meam.
ut juravi in ira mea:
Si introibunt in requiem meam.