Biblia Sacra Vulgata
Liber Psalmorum
|
Psalmus 86
|
1
Filiis Core. Psalmus cantici.
Fundamenta ejus in montibus sanctis;
2
diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Jacob.
3
Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei!
4
Memor ero Rahab et Babylonis, scientium me;
ecce alienigenæ, et Tyrus, et populus Æthiopum,
hi fuerunt illic.
5
Numquid Sion dicet: Homo et homo natus est in ea,
et ipse fundavit eam Altissimus?
6
Dominus narrabit in scripturis populorum et principum,
horum qui fuerunt in ea.
7
Sicut lætantium omnium
habitatio est in te.