Biblia Sacra Vulgata
Liber Psalmorum
|
Psalmus 51
|
1
In finem. Intellectus David,
2
cum venit Doëg Idumæus, et nuntiavit Sauli: Venit David in domum Achimelech. (I Regum 22.9.)
3
Quid gloriaris in malitia,
qui potens es in iniquitate?
4
Tota die injustitiam cogitavit lingua tua;
sicut novacula acuta fecisti dolum.
5
Dilexisti malitiam super benignitatem;
iniquitatem magis quam loqui æquitatem.
6
Dilexisti omnia verba præcipitationis;
lingua dolosa.
7
Propterea Deus destruet te in finem;
evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo,
et radicem tuam de terra viventium.
8
Videbunt justi, et timebunt;
et super eum ridebunt, et dicent:
9
Ecce homo qui non posuit Deum adjutorem suum;
sed speravit in multitudine divitiarum suarum,
et prævaluit in vanitate sua.
10
Ego autem, sicut oliva fructifera in domo Dei;
speravi in misericordia Dei, in æternum et in sæculum sæculi.
11
Confitebor tibi in sæculum, quia fecisti;
et exspectabo nomen tuum,
quoniam bonum est in conspectu sanctorum tuorum.