Biblia Sacra Vulgata
Liber Psalmorum
|
Psalmus 80
|
1
In finem, pro torcularibus. Psalmus ipsi Asaph.
2
Exsultate Deo adjutori nostro;
jubilate Deo Jacob.
jubilate Deo Jacob.
3
Sumite psalmum, et date tympanum;
psalterium jucundum cum cithara.
psalterium jucundum cum cithara.
4
Buccinate in neomenia tuba,
in insigni die solemnitatis vestræ:
in insigni die solemnitatis vestræ:
5
quia præceptum in Israël est,
et judicium Deo Jacob.
et judicium Deo Jacob.
6
Testimonium in Joseph posuit illud,
cum exiret de terra Ægypti;
linguam quam non noverat, audivit.
cum exiret de terra Ægypti;
linguam quam non noverat, audivit.
7
Divertit ab oneribus dorsum ejus;
manus ejus in cophino servierunt.
manus ejus in cophino servierunt.
8
In tribulatione invocasti me, et liberavi te.
Exaudivi te in abscondito tempestatis;
probavi te apud aquam contradictionis.
Exaudivi te in abscondito tempestatis;
probavi te apud aquam contradictionis.
9
Audi, populus meus, et contestabor te.
Israël, si audieris me,
Israël, si audieris me,
10
non erit in te deus recens,
neque adorabis deum alienum.
neque adorabis deum alienum.
11
Ego enim sum Dominus Deus tuus,
qui eduxi te de terra Ægypti.
Dilata os tuum, et implebo illud.
qui eduxi te de terra Ægypti.
Dilata os tuum, et implebo illud.
12
Et non audivit populus meus vocem meam,
et Israël non intendit mihi.
et Israël non intendit mihi.
13
Et dimisi eos secundum desideria cordis eorum;
ibunt in adinventionibus suis.
ibunt in adinventionibus suis.
14
Si populus meus audisset me,
Israël si in viis meis ambulasset,
Israël si in viis meis ambulasset,
15
pro nihilo forsitan inimicos eorum humiliassem,
et super tribulantes eos misissem manum meam.
et super tribulantes eos misissem manum meam.
16
Inimici Domini mentiti sunt ei,
et erit tempus eorum in sæcula.
et erit tempus eorum in sæcula.
17
Et cibavit eos ex adipe frumenti,
et de petra melle saturavit eos.
et de petra melle saturavit eos.